| Text |
Anno MDCCVI / Mensibus / Aprili, Maio, Iunio / Defectus Institutionum iuris Canonici abeato Ioh. Schiltero editarum effecit, ut praelectiones publicas ad bibliopolae reditum ex nundinis lipsensibus differre coactus sim. / Die igitur 31☽Maii illas ab oratione, de genuinis iuris ecclesiastici, quo evangelici, in Germania utuntur, principiis auspicatus sum/ [Mensis] Iunii / [}] diebus 7☽ [et] 8♂ de natura iuris prudentiae sacrae egi [/}] / [}] diebus 10♃, 11♀, 14☽ [et] 15♂ de legibus Sacris et origine iuris Canonicis disserui, ubi mihi occasio data est de Pseudi- Isidori collectione canonum, Photii Nomo-canone, Regione, Burchardo episcopo Wormatiensi et aliis agendi [/}] / [}] diebus 17♃ , 18♀, 21☽ [et] 22♂ de ecclesiis, ecclesiastica potestate, de ecclesiarum divisione et unione tractavi. [/}] / die 24♃ fuit festum Sancti Iohannis Baptistae / [}] diebus 25♀, 28☽ [et] 29♂ de Synodis tam generalibus, quam nationalibus et provincialibus in gener disserui. In sepcie vero de synodo Nicaena, Constantinapolitana I., II. [et] III. quae alias etiam Trullana vocari solet, item de Ephesina, Chalcedonensi et aliis verba feci.[/}] / Andreas Homborg |