| Text |
Anno 1706 / Mense Aprili / Paschalibus feriis finitis, ad novae Professionis, lectionumque auspicia me praeparavi & / Die 29 ♂ programma Publicum publicae Pndectarum interpretationi praemisi. / Mense Maio / Die 4♂ Lectiones exorsus, Iuris quo in foro utimur, Iurisque prudentiae veram indolem, & quis optimus planissimusque iura tractandi modus, utili auditoribus praeloqui ostendi. / die 6♃ Magistri creabantur. / die 7♀ Rom. Iuris apud Germanos usum explicui. / die 10☽ Preces pro frugibus fundebantur. / die 11♂ De Rom. iure quae dicenda superant, absolvi, additis etiam quae ad Imperii Recessuum & Germanicarum legum notitiam necessaria iuventuti Iurium sutidoseae noscere frugserum / die 13♃ erat dies adscensionis Domini. / die 14♀ De Iure Canonico & Iure Feudali actum, usuique forensi omnia hodierno adaptata. / die 17☽ De Iustitia & iure, itemque de origine Iuris summa rerum capita & ex aliis fontibus fluentes rivuli summatium ostensi. / die 18♂ De Legibus & constitutionibus Principum accuratius actum. / die 20♃ de statu hominum, 21♀ de his, qui sui vel alicui iuris sunt, disserui. / [v] / Post ferias Pentecostales / Mense Iunio / die 8♂ de adoptionibus / die 10♃ de rerum divisione & qualitate, / [}] diebus 11♀ [et] 14☽ de nobiliori iurisdictionis materia plenius & ad moris Germaiae hodiernos accommodate actum [/}] / die 15♂ De citatione / die 17♃ de cautionibus / die 18♀ de feriis / die 21☽ de libello actionis eiusque requisitis / die 22♂ de editione instrumentorum dixi. / die 24♃ festum Ioannis Baptista agebatur. / [}] diebus 25♀ [et] 28☽ de pactis disserui, explicatisque in materia illa ampliter diffusa fundamentis potissimis, ad Germanici fori usuum inprimis scitu necessaria vel utilia subiunxi. / die 29♂ de transactionibus tractationem inchoavi. / Iohannes Werlhofius |