Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johannes Eisenhart (Juristische Fakultät)
Zeitraum 05.04.1701–30.06.1701
Text Designatio lectionum publicarum Anno 1701 Mense Aprili / Die 5 Progressus sum in expositione Actionum Lucii Aquilini / Die 7 Absolvi de titulo una cum parte titulo sequente III / Die 8 Absolvi expositionem tituli III / Die 11 Titulum IV de vocalibus actionibus absolvi et ad libri X titulum I finium regundorum progressus sum / Die 12 Absolvi expositionem hoc titulo. / Die 14 E titulo II familia erciseundae coepi explicare textus de personis quibus et contra quas haec actio competat et quae res in eam veniat / Die 15 Quarum praestationes personales in eam veniant et quae res non veniant / Die 18 Officium iudicis in dicta actione declaravi una cum titulo III communi dividendo. / Die 19 Absolvi hunc titulum una cum titulo IV ad exhibendum / Die 21 Librum XI titulis I et II. exposui / Die 22 Titulum V. de aleatoribus cum titulo VI / Die 26 magnam partem tituli VII de religiosis et sumptibus funerum / Die 28 Absolvi hunc et sequentes titulos una cum parte tituli de rebus creditis. / Die 29 Huius quoque tituli expositionem absolvi / Mense Maio / Die 2 Erant preces publicae pro incolumitate segum. / Die 3 Titulum II de iure iurando magnam partem absolvi / Die 5 Erat festum adscensionis domini / Die 6 Reliqua in titulo II ad finem peduxi / Die 9 Exposui titulum III de iure iurando in in litem et titulum IV de condictione causa data causa non secuta / [v] / Die 10 Titulum V. et partem tituli VI / Die 12 In titulo VI de condictione indebiti progessus sum / Die 13 Ad finem perduxi expositionem tituli VI et VII ac librum ff XII finem in posui. Incidit festum pentecostes et cessarunt lectiones usque ad / Die 24 Librum XIII titulum I et II exposui / Die 26 Titulum 3 de condictione triticiaria una cum titulus 4 / Die 27 Tituli 5 de pecunia constituta magnam partem / Die 30 Absolvi dictum titulum et ad titulum 6 progressus sum. / Die 31 Progressus sum in expositione de titulo. / Mense Iunio / Die 2 Absolvi titulum 6 et ad titulum 7 de pigneraticia actione sum progessus. / Die 3 Hoc titulo praecipuam partem declaravi / Die 6 Absolvi titulum 7 et Libri XIV titulum 1 de exercitoria actione. / Die 7 Exposui titulum 2 de lege rhodia de iactu / Die 9 e 2do titulo speciatim egi de lege ἀξίωσις eiusquem sententiam exposui et ad titulum 3 progressus sum / Die 10 Absolvi titulum 3 de institoria actione / Die 13 Titulus 4 de tributoria actione una cum titulo 5 quodcumque exposui / Die 14 Titulum 6 de Senatu maccedoniano / Die 16 Libri XV titulum 1 de peculio et titulum II ac III declaravi / Die 17 Titulum 4 Quod iussu et libri XVI tituli 1 ad Senatum Velleianum magnum partem exposui / Die 20 Absolvi de titulo et partem tituli II de compensationibus / Die 21 Reliquam huius tituli partem exposui / [18 r] / Die 23 E titulo 3 depositio de personis obiecta et forma contractus depositi egi titulo de pactis quae huic contractui possunt adiici / Die 24 Erat memoriae Ioannis Baptistae sacer. / Die 27 De deposito miserabili de sequestratione de actione depositi egi / Die 28 Erat disputatio inauguralis in facultate theologica / Die 30 Erat actus promotionis in eadem facultate / Iohan Eisenhart doctor Pantectarum Professor Publicus Ordinarius
Quelle 37 Alt 2530, Fol. 17 f.