Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johannes Eisenhart (Juristische Fakultät)
Zeitraum 04.10.1701–22.12.1701
Text Designatio Lectionum publicarum iuridicarum Anno 1701 / Mense Octobris / Die 4 Exposui id quod ex titulo III una cum titulo IV de pactis dotalibus. / Die 6 Titulum V de fundo dotali cum parte tituli I libri XXIV de donationibus inter virim et uxorem. / Die 7 Absolvi d. t. una cum titulo 2do de divortiis. / Die 10 Tituli III soluto matrimonio dos quemadimodum petatur magnam partem exposui / Die 11 Absolvi expositionem d. t. una cum parte tituli sequentis de inpensis in res dotales factis. / Die 13 Hunc quoque et sequens titulum de actione rerum motarum interpretatus sum et partem tituli IV de agnoscendis et alendis liberis / Die 14 Ex eodem titulo egi de actione qua liberi a parentibus alimenta petunt de exceptionisbus, quae huic actioni opponi possunt, item de alimentis quae parentibus a liberis patrono a libertino pro re nata debentur. / Die 17 De modo alimentorum determinando eorumque termino textus exposui et titulos 4. 5. 6. / Die 18 Libri XXVI titulum I de tutelis una cum titulis 2do ac tertio. / Die 20 Titulum IV de confirmando tutore et titulum V de tutela dativa. / Die 21 Titulum VI qui petant tutores etc. tituli VII administratione et periculo tutorum magnam partem absolvi / Die 24 Ex eodem titulo exposui textus de administratione rerum pupillarum, de officio honorarii tutoris de periculo tutorum et quibus casibus hoc periculum cesset. / Die 25 Titulus IIX de auctoritate tutorum. / Die 27 Titulos IX et X et Libri XXVII titulos I de excusationibus tutorum. / Die 28 Titulum II Ubi pupillus educari debeat p [?] et tituli III membrum I de actione tutelae directa. / Die 31 Membrum 2 de actione de rationibus distrahendis et membrum 3 de negotiorum gestorum actione, nec non titulum IV de contraria tutela et utili actione exposui una cum titulo V. / [v] / Mensis Novembris / Die 1 Titulum VI quod falso tutore auctore gestum. / Titulum VII de fide iussoribus et nominatoribus / titulum IIX. de magistratibus conveniendis. / Die 3 Titulum IX de rebus eorum qui sub tutela vel cura sunt sine decreto non alienandis una cum parte tituli X. / Die 4 Absolvi expositionem tituli X de curationibus furioso et aliis extra minores dandis et Libri 28 tituli I [?] testamenta facere possunt / Die 7 Titulos II. III. IV exposui. / Diebus 8 [et] 10 titulum V de haredibus instituendis una cum parte tituli VI de vulgari pupillari substitutione. / Die 11 Absolvi expositionem huius tituli / Diebus 14 [et] 15 Erat mercatus oppidanus / Die 17 Titulus VII de conditionibus institutionum cum parte tituli IIX de iure deliberandi / Die 18 Absolvi d. t. et ex Libro XXIX titulum 1 de testamento militis explicare coepi. / Die 21 absolvi expositionem d. t. / Die 22 Ad titulum II progressus exposui textus de personis quae possunt acquirere hareditatem, item de haereditate quae potest acquiri. / Die 24 Exposui textus de modis quibus haereditas potest acquiri, et quibus casibus pro harede gestio aut subsit aut non ot dc. vict [?] effectu haereditatis acquisitae. / Die 25 Propter necessarium usum medicamentorum non docui. / Die 28 de omittenda haereditate textus exposui et partem tituli III testamenta quemadmodum aperiantur etc. / Die 29 Absolvi d. t. una cum titulis IV. V et Vto. / Mensis Decembris / Die 1 Titulum VII de iure codicillorum. / Die 2 Ex liber 30. 31. 32. de legatis et fidei commissis exposui textus de personis quae legatum et fideicommissum possunt relinquere item a quibus et quibus item de rebus quae legati auc per fideicommissum relinqui possunt. / [22 r] / Die 5 De forma et modo legati vel fidi commissi relinquendi item de actionibus eo nomine competentibus / Die 6 Liber XXXIII titulus I II III. / Die 8 Titulum IV de dote praelegata titulum V. de optione vel electione legata titulum VI de tritico vino vel oleo legato. / Die 9 de instructo vel instrumento legato titulum X de supellectile legata exposui. / Die 12 Libri XXXIV titulum 1 de alimentis vel cibariis legatis titulum II de aino aigento murdo etc. titulus III de liberatione legata. / Die 13 Titulus IV de adimendis vel transferendis legatis titulus V. de rebus dubiis titulos VI et VII exposui. / Die 15 Propter disputationem inauguralem in facultate theologica non docui. / Die 16 Titulum IX de his quae ab indignis auferentur et Libri XXXV titulus I de conditionibus et demonstrationibus coepi explicare. / Die 19 Nobiles ex hoc titulo textus de conditione tacita imposibili posibili eiusque speciebus vi ac potestate exposui. / Die 20 De demonstratione causa moto re tempore legatis adscripto egi et partem tituli II ad legem falcidiam explicavi. / Die 22 Absolvi hunc titulum una cum titulo sequente et ultimo huius libri et huius anno lectionibus publicis propter imminentes ferias natalitias finem imposui. / Iohann Eisenhartd doctor Pandectarum professor publicus ordinarius
Quelle 37 Alt 2530, Fol. 21 f.