Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Georg d. Ä. Engelbrecht (Juristische Fakultät)
Zeitraum 11.04.1701–30.06.1701
Text Mensis Aprilis / 1701 / Diebus 11 et 12 Ex titulo 28 libri 5 codicis textus de testamentaria tutela agentes explicavi. / Diebus 14 et 15 De confirmando tutore tam quae in iure civili quam in recessibus imperii et iure hodierno constituta sunt ex titulo 29 attuli et explicavi. / Diebus 18 et 19 De legitima tutela ex titulo 30 explanavi. / Die 21 Habita fuit domini doctoris Bötticher oratio inauguralis. / Die 22 Qui petunt tutores vel curatores ex titulo 31 et ubi petuntur ex titulo 32. / Die 25 De tutoribus vel curatoribus illustrium vel clarissimarum personarum ex titulo 33, ut et iure hodierno egi. / Diebus 26, 27, 28 [et] 29 Impensi sunt explicando titulo 34 et materiae qui dant tutores vel curatores et qui dari possunt vel non possunt. / Mensis Maius / Diebus 2 Pro conservatione frugum publicae preces habitae fuerunt. / [v] / Die 3 Coepi agere de eo, quando mulier officio tutelae fungi potest. / Die 5 Incidebat festum ascensionis christi. / Die 6 Absolvi ex titulo 35 materiam quando mulier officio tutelae fungitur. / Die 9 In quibus casibus tutorem vel curatorem habenti, tutor vel curatores habenti, tutor vel curator dari potest ex titulo 36 explicui. / Diebus 10, 12 [et] 13 Coepi explicare titulum 37 de administratione tutorum vel curatorum et de pecunia pupillari foeneranda et deponenda. / Sequebantur feriae Pentecostales. / Die 26 et 27 Absolvi, quae restabant ex materia administrationis tutorum vel curatorum. / Mensis Iunius / Die 2 Dominus, Professor Engelbrecht suam inauguralem orationem habuit. / Die 3 De periculo tutorum vel curatorem legi ex titulo 38 / Die 6 et 7 Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt ex titulo 39 docui. / Die 9 An ex pluribus tutoribus vel curatoribus omnes vel unum agere vel conveniri possunt, legi ex titulo 40. / [26 r] / Die 10 Ne tutor vel curator vectigal conducere possit ex titulo 31 demonstravi. / Die 13 De tutore vel curatore, qui satis non dedit ex titulo 42 legi. / Die 14 et 16 De suspectis tutoribus et curatoribus ex legibus, 43 titulum [?] legi. / Die 17 De in litem dando tutore vel curatore ex titulo 44 discursum habitus sunt [?]. / Diebus 20, 21 [et] 23 Exposui titulos 45, 46, 47 et 48 et materias in iis comprehensas. / Die 24 Erat festum Iohannis. / Diebus 28 et 30 Praelectiones publicas intercipiebant, tum disputatio inauguralis tum doctoralis actum facultatis theologicae. / Georgius Engelbrecht
Quelle 37 Alt 2530, Fol. 25 f.