| Text |
Anno MDCCI / Mense Octobri / In recensendis hodiernorum Graecorum statu et ritibus perrexi, et / Die 17 De libris liturgicis Graecorum egi. / Diebus 18, 20 [et] 21 Varios eorum ritus eucharisticos ordine recensui. / Diebus 24 [et] 25 Quae de his dicenda restabant addidi. / Diebus 27, 28 [et] 31 Ad pertinentia τὴν ἱεροσύνην pertinentia exposui. /[v]/ Mense Novembris / Diebus 1, 3 [et] 4 De ritibus desponsationum apud Graecos usitatis dixi. / Diebus 7 et 8 Ad εὐχέλαιον eiusquem usum spectandi docui. / Diebus 10 et 11 Peculiares Graecorum doctrinas et consuetudines notabiliores subiunxi, atque hoc argumentum absolvi. / Diebus 14 et 15 Erant nundinae. / Deinde usque ad finem mensis impedimentum habui, quod ratione domicilii mei denuo difficultates motae, unde me extricare per transactionem quandam debui. / [70 r] / Mense Decembris / Disputatio meae inauguralis de armis sacris, examina item facultatis, quaeque istud negotium comitari solent, publice docendi muneris vacationem iusserunt. / Christoph Heinrich Ritmeier |