Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Andreas d. Ä. Schmidt (Theologische Fakultät)
Zeitraum 11.04.1701–26.04.1701
Text MDCCI / Finitis feriis Paschalibus ad continuationem lectionum publicarum de quaestionibus ex historia Veteris Testamenti me accinxi. / Aprili / Die 11 ☾ Ostendere coepi ex LXX illis hebdomadibus convinci posse Iudaeos, messiam dudum venisse. / Die 12 ♂ Hoc argumentum ulterius deduxi et absolvi. / Die 14 ♃ De statuae, à Nebucadnezare erecta, materia disserui. / Die 15 ♀ In cuius honorem haec statua sit posita quaesivi. / Die 18 ☾ An per regnum quartum intelligatur Romanum, an vero successorum Alexandri disquisitum fuit. / Die 19 ♂ Actui introductionis domini doctoris Fabritii interesse iussus, hac hora legere non potui. / Die 21 ♃ Habebatur oratio inauguralis domini doctoris Botticheri. / Die 22 ♀ Priorem discursum absolvi. / Die 25 ☾ De temporibus dan. XI 36 egi. / Die 26 ♂ Ad quae tempora Ezechielis ultima capita sint referenda disquisivi et collegio huic quaestionum illustrium B. C. D. finem imposui. / Postea ad futuras lectiones publicas me praeparavi et seculum XVI et XVII prelo [?] subieci ut auditores à labore scribendi liberarentur. Fuerunt vero etiam alia, quae lectiones istas in hac hora impediverunt, examen nimirum candidati theologiae, lectio eiusdem cursoria, disputatio publica, et actus doctoralis, nec non oratio solennis in natalem Serenissimi Rudolphi Augusti. Accessit etiam luctus domesticus ex obitu filioli. Praeter disputationes in collegium controverisiarum Baccalaureus Musaei, etiam illa de Athanasio puero baptizante fuit habita. / Iohann Andreas Schmidt, doctor
Quelle 37 Alt 2530 , Fol. 72