Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Friedrich Schrader (Medizinische Fakultät)
Zeitraum 15.10.1701–03.12.1701
Text Anno MDCCI / Mense Octobri / Introductionem in therapeuticam publice tradere exorsus sum / Die 15 et quomodo Ad hanc praecipuam medicinae partem omnia quae in illa traduntur dirigenda sint ostendi, et vulgatam distinctionem in medicinam theoreticam et practicam reieci. / Die 20 Quomodo medicina per oberservationes addiscenda ac ad publicum usum transferenda exposui, ac de variis observandis rationibus dixi. / Die 21 De vago et fortuito empiricorum oberservandi modo dixi, multum interim ἐμπειρίαν veros medicos / [v] / iuvare et maiori experimenta illa in arte facienda emolumento esse quam contentiosas Galicorum opiniones explicui. / Diebus 24 [et] 25 Ob iter ad aegrum non docui. / Die 27 Ultima lectione proposita exemplis illustravi, adductis illis quae de empiricorum medendi ratione dan. clericus in historia, medicinae proposuit. / Die 28 De Galeni methodo medendi et aliorum qui ad Galeni mentem suos commentarios composuerunt Francisco Vallesio, Ludovico Mercato, Hieronymo Mercuriali, Capivaccio, Fernelio, et aliis recentioribus qui à Galero in multis recessere, egi. / Die 31 Uni methodo fidendum non esse, sed / [77r] / anteponenda sape illa quae experientia et ex hac ratio colligit et iudiciose applicat, uberius ostendi. / Invitavi deinde studiosos ad audiendam methodi generalis interpretationem. Programmate typis exscripto de curiositate medica, quam exorsus, sum. / Mensis Novembris / Die 4 Et in quibus medici officium consistat et quaenam ad illud pertineant explicui. / Die 2 Latius egi de discrimine inter medicinam practicam et forensem et quid utraque postulet, ostendi. / Die 8 An medicus omnibus qui eius curam / [v] / desiderant mederi teneatur, disputavi. / Die 10 oratio professoris Wagneri lectionem impedivit. / Diebus 11 [et] 12 An medicus desperatorum etiam curam suscipere possit vel ad id teneatur investigavi. / Diebus 14 [et] 15 Nundinae oppidanae fuerunt. / Die 18 In quibus dextera curandi ratio consistat exposui et quomodo morbus eiusque causa à medico investiganda sit commonstravi. / Sequebatur publica pharmacopolii academici visitatio. / Mensis Decembris / Die 3 De eruditorum valetudine publice disputavi. / Friedrich Schrader doctor
Quelle 37 Alt 2530, Fol. 76 f.