Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Werlhof (Juristische Fakultät)
Zeitraum 14.01.1701–17.03.1701
Text Anno 1701 / Mense Ianuario / Finitis feriis ad lectiones publicas reversus. / Die 14 ♀ [et] Die 17 ☽ {} De emtione, venditione. / Die 18 ♂ De locatione, conductione. / Die 20 ♃ De societate. / Die 21 ♀ De mandato. / Die 24 ☽ De quasi contractibus disserui. / Die 25 ♂ Disputatio inauguralis Medica habebatur. / Die 27 ♃ Prorectoris mutatio lectionibus obstitit. / Die 28 ♀ Quibus modis obligatio tollatur, expositum. / Die 31 ☽ Generalia quae dari de delictis praemisi, postea que de furto agere coepi. / Mense Februario / Die 1 ♂ Materiam de furtis absolvi; simulque de rapina egi. / Die 3 ♃ Impedimento publico docere prohibitus sum. / Die 4 ♀ Dixi de Lege Aquilia. / Finitis dehinc nundinis Brunsvicensibus. / Die 18 ♀ Titulum de iniuriis explicui. / Die 21 ☽ De quasi delictis dictum. / Diebus 22 ♂, 24 ♃, 25 ♀ [et] 28 ☽ {} / Mense Martio / Die 1 ♂ Titulum de actionibus interpretatus sum. / Die 3 ♃ Tituli, quod cum eo qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicebur, et de noxalibus actionibus. / Die 4 ♀ Tituli, si quadrupes et per quas personas agere possumus, cum titulo de satisdationibus expositi. / Mense Martio / Die 1 ♂ Titulum de actionibus interpretatus sum / Die 3 ♃ Tituli, quod cum eo qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicebatur, et de noxalibus actionibus / Die 4 ♀ Tituli, si quadrupes et per quas personas agere possumus, cum titulo de satisdationis expositi / [v] / Die 7 ☽ De perpetuis et temporalibus actionibus, quaeque ad haeredes et in haeredes transeant. / Die 8 ♂ De exceptionibus et replicationibus. / Die 10 ♃ De interdictis. / Die 11 ♀ De poena temere litigantium et officio iudicis actum. / Diebus 14 ☽ [et] 15 ♂ {} Erant nundinae oppidanae. / Die 17 ♃ Titulo de publicis iudiciis explicato, colophonem publicis hisce lectionibus, proxime iam imminentibus feriis imposui. / JWerlhofius.
Quelle 37 Alt 2530 , Fol. 85