Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johannes Eisenhart (Medizinische Fakultät)
Zeitraum 03.07.1702–25.09.1702
Text Designatio publicarum lectionum iuridicarum Anno 1702 / Mense Iulii / Die 3 De speciebus iniuriarum textus exposui. / Die 4 Quibus modis non sit iniuria, cum tamen fieri videatur item quot modis atrox iniuria committitur. / Die 6 Varii casus quibus iniuria committitur declarate*** item de actionibus quae ex iniuria competunt. / Die 7 Titulum XI de extraordinariis criminibus exposui. / Diebus 10 [et] 11 Propter mercatum oppidanum non docui. / Die 13 Titulum 12 de sepulcro violato item [?] 13 de concesione titulum 14 de abigeis titulum 15 de prevaricatione titulum 16 de receptatoribus. / Die 14 Titulum 17 de furibus balnerariis titulum 18 de effractoribus et expiatoribus titulum 19 expilatae haereditatis cum duobus sequentibus exposui. / Die 17 Titulum 22 de collegiis et corporibus cum titulo 23 de actionibus popularibus exposui. / Die 18 Libri 48 titulum 1 de publicis iudiciis cum parte tituli 2 exposui. / Die 20 Erat mutatio vice rectoratus. / Die 21 Absolvi expositionem tituli 2 de accusationibus et ad titulum 3 de custodia et exhibitione reorum progessus sum. / Die 24 Absolvi expositionem de titulo et e titulo 4 de crimine laesae maiestatis coepi agere. / Die 25 Absolvi de titulo et partem tituli sequentis ad legem Iuliam de adulterio / [v] / Die 27 Continuavi dictam expositionem item de lenocinio et stupro egi. / Die 28 Ex eodem titulo exposui textus de incesto [?] dein titulum VI ad legem Iuliam de vi publica. / Die 31 Titulum IIX ad legem Corneliam de Sicariis et veneficis. / Mensis Augusti / Die 1 Titulum IX de lege Pompeia de paricidiis cum parte tituli X de lege Cornelia de falsis. / Die 3 Falsum in verbis et species falsi in scriptis exposui. / Die 4 Falsum in rebus, ubi de falsa moneta eiusque confectoris poena cum titulo XI de lege Iulia repetundarum. / Die 7 Titulum XII de lege Iulia de annona titulum XIII ad leges Iuliam peculatus et de sacrilegiis et residuis cum titulo XIV de lege Iulia ambitus. / Die 8 [et] Die 10 Propter incommodam valetudinem non docui. / Die 11 Titulum XV de lege Fabia de plagiariis cum titulo XVI ad setum Turpilianum et de abolitionibus criminum exposui una cum titulo XVII. / Â die 14 usque ad 18 inclusive propter solennem mercatum Brunsvicensem non docui. / Die 21 Titulum XIIX de quaestionibus cum parte tituli XIX de poenis. / Die 22 Absolvi de titulo una cum duobus sequentibus. / Die 24 Titulos XXII XXIII et XXIV exposui. / Die 25 Libri 49 tituli 1 de appellationibus et relationibus maximan partem interpretatus sum. / [20r] / Die 28 Absolvi expositionem <> <> una cum titulo 2 et 3. / Die 29 Titulos 4,5,6,7,8 exposui. / Die 31 Titulos 9,10,11,12,13 exposui. / Mensis Septembris / Die 1 E titulo der iure fisci exposui quid sit fiscus, quaenam res fiscales et quibus modis res fisco acquirantur: ubi de locatione agrorum publicorum de vectigalibus, tributis, commissis etc. / Diebus 4 [et] 5 Propter mercatum oppidanum non docui. / Die 7 De privilegiis fisci ex eodem titulo egi et ad titulum XV. de captivis et postliminio et redemtis ab hostibus progressus sum. / Die 8 Absolvi expositionem dicti tituli. / Die 11 Titulum XVI de re militari exposui. / Die 12 Titulum XVII de castrensi peculio cum titulo XIIX de veteranis et parte tituli 1 libri L digestorum ad municipalem et de incolis. / Die 14 Absolvi expositionem de titulo et ad titulum II progressus sum. / Die 15 De personis quae possunt decuriones creari vel non, de modo creandi, de iuribus et privilegiis decurionum. / [21] / Die 18 Absolvi expositionem de titulo una cum titulo III de albo scribendo et e titulo IV de muneribus et honoribus exposui definitonem ac divisionem munerum civilium, in specie de personis quibus personalia munera injungi possunt aut non possint. / Die 19 De muneribus realibus sive patrimonialibus quotuplicia ea sint: item de muneribus mixtis item de honore municipali, quotuplex et quibus personis deferendus. / Diebus 21 [et] 22 Exposui titulus V. de vacatione et excusatione munerum et titutulo VI de iure immunitatis. / Die 25 Titulum VII de legationibus / Reliquis huius mensis diebus propter ferias anniversarias dilapsis auditoribus non docui. / Iohann Eisenhart doctor, Pandect. Professor Publicus Ordinarius
Quelle 37 Alt 2531, Fol. 19 ff.