Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Wilhelm Engelbrecht (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 13.10.1702–12.12.1702
Text MENSIBUS OCTOBRIO NOVEMBRIO DECEMBRIO / ANNO MDCCII / MENSE OCTOBRIS / Die 13 Finitis lectionibus publicis ad librum Samuelis Pufendorfii de officio hominis, programmate invitatorio; de causis feliciter restitutae doctrinae moralis novis praelectionibus ad fundamenta ethicae meae dogmacticae prolusi / Die 16 Prolegomena ingressus, historiam doctrinae moralis generalem proposui / Die 17 Usum doctrinae moralis sive in theologiae sive iurisprudentiae foro, ut et in vita communi ostendi / Diebus 19 [et] 20 Veram ethices definitionem exposui / Diebus 23 [et] 24 Ostendi errorem communem, quando ea solum ad forum theologicum et iuridicum pertinere creduntur, de quibus agit theologus et iureconsultus, neque in ethicis de iis esse agendum / Diebus 26 [et] 27 Fundamenta [?] philosophiae moralis tradidi / Die 30 De sectis philosophorum tam ante quam post Christum natum egi / [v] / Die 31 Erat consistorium publicum / MENSE NOVEMBRIS / Die 2 Egi de philosophia quae barbarica dicitur, eaque vel Asiatica, vel Africana, vel Europaea / Die 3 De philosophia graecanica, eaque Ionica et Italica, cuius ultimae Phytagoram Crotoniatem autorem esse demonstravi / Diebus 6 [et] 7 Ex Ionica secta Socratem exhibui, illumque sex novarum sectarum constitorem, inter quas Academia, et peripateticorum illustriores sunt / Diebus 9 [et] 10 De sectis philosophorum post Christum natum inter Iudaeos florentibus, Pharisaeorum, Sadducaeorum, et Essaeorum disserui / Diebus 13 [et] 14 Erant nundinae oppidanae / Die 21 sectas inter christianos post Natum Christum ut et inter gentiles recensui / Diebus 23, 24 [et] 27 Argumentum de sectis antiquis absolvi, et recentiores adiunxi / Diebus 28 [et] 30 De varia scriptorum moralium divisione disserui / MENSE DECEMBRIS / Die 1 Propter Consistorium publicum diutius protractum in lectionibus publicis pergere non potui / [28r] / Die 2 De fine hominis ultimo disputavi, falsas de summo bono opiniones reieci / Diebus 4 [et] 5 De summo hominis malo disserui / Diebus 7 [et] 8 Tractationem de subiecto operationis exorsus sum / Diebus 11 [et] 12 De corpore et anima hominis meditationem institui / Diebus 14 [et] 15 Egi de animae immortalite, ceu maxima eius perfectione. Sequebantur postea feriae nativitatis. / Johann Wilhelm Engelbrecht
Quelle 37 Alt 2531, Fol 27 f.