Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Andreas d. Ä. Schmidt (Theologische Fakultät)
Zeitraum 03.04.1702–30.06.1702
Text MDCCII / LECTIONES PUBLICAE in quibus delinaetionem sacrorum ecclesiae latinae recentioris continuavi. / April / Die 3 ☽ [et] Die 4 ♂ } Erat mercatus oppidanus. / Die 6 ♃ Hac hora disputatio theologica habebatur praeside doctore Niemeiero. / Die 7 ♀ Eadem hora publice recitata fuit oratio de bono principe. / Die 10 ☽ Publice disputavi de Absolomi monumento. / Die 11 ♂ Ferias V et VI cum sabbato proposui et praeter dominicam de passione ferias sex adduxi. / Sequebantur feriae paschales quibus finitis ob usum medicamentorum ad labores demum redire potui. / Maii / Die 8 ☽ Sabbato prioris hebdomadis adieci sacra dominicae in palmis quarum benedicuntur. / Die 9 ♂ His absolutis officia feriarum II, III, IV et V proponere coepi. / Die 11 ♃ [et] Die 12 ♀ } Iter quoddam necessarium lectiones publicas impediebat. / Die 15 ☽ Feriae V. sacris ad finem perductis, ea, quae ad feriam VI spectant, exorsus fui. / Die 16 ♂ Erat consistorium publicum. / Die 18 ♃ Absolvi feriae sextae officia et sabbati sancti sacra inchoavi. / Die 19 ♀ Eadem continuavi. / Die 22 ☽ Publicae fundebantur preces pro averruncandis tempestatibus. / Die 23 ♂ Rationes mysticas horum officiorum adduxi. / Die 25 ♃ Erat festum ascensionis. / Die 26 ♀ Collegio huic publico finem imposui. / [v] / Reliquis huius mensis diebus me praeparavi ad lectiones publicas, post festum pentecostale inchoandas. / Iunii / Die 12 ☽ Erat consistorium publicum. / Die 13 ♂ Exorsus sum lectiones de conciliis, et disserui de conciliorum natura et variis variorum divisionibus. / Die 15 ♃ De capitibus in recensione conciliorum oberservandis egi, necnon de illorum collectoribus simulque Baronii sententiam de duobus Christi conciliis oecumenicis examinavi. / Die 16 ♀ Occasione primi conventus apostolici dixi de electione Matthiae per sortem. / Die 19 ☽ De illo conventu, quo diaconi constituti sunt, actum fuit. / Die 10 ♂ Egi de concilio Hierosoliimitano primo. / Die 22 ♃ Absolvi priorem discursum. / Die 23 ♀ De reliquis conventibus apostolicis egi. / Diebus 26, 2, 29 [et] 30 Lectiones impedivit necessarium iter. / Io. Andr. Schmidt doctor
Quelle 37 Alt 2531, Fol. 83