Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Andreas d. Ä. Schmidt (Theologische Fakultät)
Zeitraum 03.07.1702–26.09.1702
Text MDCII / Lectiones publicae quibus historia conciliorum fuit continuata / Iulius / Die 3 ☽ De symbolo, canonibus et constitutionibus apostolicis disserui / Die 4 ♂ Actum fuit de concilio Antiocheno, quod Apostolis supponitur / Die 6 ♃ In seculo secunda concilia contra Montanum habita recensui / Die 7 ♀ Aggressus sum ea, quae causam paschalem spectabant, ut Romana et Caesariense / Die 10 ☽ [et] Die 11 ♂ } Erat mercatus oppidanus / Die 13 ♃ Absolvi illa concilia, quae die dominica pascha celebrandum esse proscribebant / Die 14 ♀ Dixi de synodo Asiana, in qua pro XIV luna decretum fuit / Die 17 ☽ Seculi III concilia exorsus, egi de duobus Carthaginensibus praeside Cypriano habitis in causa lapsorum / Die 18 ♂ In eadem materia de Africano, Antiocheno et Romano dixi / Die 20 ♃ Erat mutatio Vice Rectoratus. / Die 21 ♀ In cause baptismatis haereticorum extra ecclesiam administrati concilia Africana tria et Iconiense proposui / Die 24 ☽ De duobus conciliis Antiochenis contra Paulum Samosatenum disserui / Die 25 ♂ Arabica duo concilia et Africanum recensui. / Die 27 ♃ In quarto seculo de concilii Nicaeni loco, convocatione et causis impulsivis dicere coepi / Die 28 ♀ De praesidibus, politico et ecclesiastico, nec non de concilii assessoribus dixi / Die 31 ☽ De damnatione Arianae haereseos symbolo Nicaeno et Voce / Augusti /ὑμνουσίου disserui / Die 1 ♂ Compositionem controversiae paschalis et Novatiani schismatis proposui / Die 3 ♃ [et] Die 4 ♀ } Reliqua concilii huius acta fuerunt recensita / Die 7☽ De concilii Constantinopolitiani oecumenici convocatore et causis impulsivis dixi / Die 8 ♂ De eiusdem praesidibus actis quem praecipitis [?] actum fuit. / Die 10 ♃ Concilia particularia orthodoxorum proposui / Die 11 ♀ Erat consistorium publicum / Intercedebant nundinae Brunsvicenses, quibus finitis ad lectiones redii / Die 24 ♃ Concilia particularia heterodoxorum huius seculi recensui / [v] / Die 25 ♀ In seculo V. Ephesini concilii convocatorem et causas impulsivas consideravi / Die 28 ☽ De praeside ecclesiastico actisque concilii dixi / Die 29 ♂ De consequentiis huius concilii postquam disserui / Chalcedenensis convocatorem et causam impulsivam addixi / Die 31 ♃ Priori discursu absoluto, de praesidio ecclesiastico et politico egi / Septembris / Die 1 ♀ Acta huius concilii incepi recensere / Die 4 ☽ [et] Die 5 ♂ } Erat mercatus oppidanus / Die 7 ♃ Actorum recensionem continuavi / Die 8 ♀ His ad finem perductis, de canonibus huius concilii quaedam dixi / Die 11 ☽ Consequentes hoc concilium turbae fuerunt proposita / Die 12 ♂ Actum fuit de conciliis in causa Donatistarum / Die 14 ♃ Disserui de illis in causa Pelagiana Tullonis et Acacii. / Die 15 ♀ De pseudo-synodo Ephesina postquam dixi, ad seculi sexti concilia progressus, ostendi Constantinopolitani II. convocatorem / Die 18 ☽ Causas impulsivas consideravi, et praesidem cum Assessoribus indicavi / Die 19 ♂ Acta huius concilii damnationem Scilicet trium capitulorum et origenis vidi, et illius consequens / Die 21 ♃ Particularibus conciliis addictis in sexto seculo concilii Constantinopolitani III convocatorem et causas impulsivas vidi / Die 22 ♀ De praeside, assessoribus et actis quibusdam dixi / Die 25 ☽ Reliqua huius concilii acta, praecipue Honorii damnationem recensui / Die 26 ♂ Concilie Quini-sexti convocatorem, causam impulsivam et canones Romanae ecclesia adversos proposui / Sequebatur festum Michaëliis / Scripsi commentationem ad canones XV concilii Nicaeni / Ioannes Heinricus Schmidt doctor
Quelle 37 Alt 2531, Fol. 85