| Text |
ANNO MDCCII / Lectiones publicae quae recensionem conciliorum continuarunt / Octobris Post ferias Michaelitanas sanitati aliquid temporis dandum fuerat, hinc post consistorium die 9 Octobris habitum ad lectiones redii. / Die 12 ♃ Post concilia particularia seculi VIII in causa Monotheletica et circa disciplinam habita, aggressus fui seculi VIII. concilium (politanum IV. illudque oecumenicum fuisse ostendi). / Die 13 ♀ De convocatore, causa praesidibus et assessoribus concilii huius actum fuit. / Die 16 ☽ Erat consistorium privatum. / Die 17 ♂ Decreta euisdem et consequentia quaedam proposui. / Die 19 ♃ His absolutis, de concilio Nicaeno II. coepi disserere. / Die 20 Oecumenicum hoc non esse ostendi, atque de Irene concilii convocatrice simul dixi. / Die 23 De praeside Tarasio huiusque assessoribus quaedam monui. / Die 24 ♀ Decretum et consequentia huius concilii enumeravi. / Die 26 ♃ Francofurtensis concilii convocatorem et praesidem, causas et assessores recensui. / Die 27 ♂ Decreta eiusdem de reiectione imaginum explicavi. / Die 30 ☽ Recensis synodis particularibus octavi seculi in diversis causis, non concilium Epolitanum [?] primum in causa Ignatiana coepi. / Die 31 ♂ Publico consistorio impeditus legere hac hora non potui. / Novembris / Die 2 ♃ Adduxi praesidem, assessores, decreta, et consequens. / Die 3 ♀ De secundo Epolitano [?] concilio egi, quod contra Photium fuit habitum. / Die 6 ☽ Decreta eiusdem et consequens proposui. / Die 7 ♂ Tertii Epolitani [?] causam, praesidem, assessores, et inter acta, Photii, restitutionem et iurisdictionem in Bulgares, Romano episcopo subtractam indicavi. / Die 9 ♃ Ad consistorium publicum vocatus fui. / Die 10 ♀ Reliqua huius concilii acta, horumque consequens proposui. / Die 13 ☽ [et] Die 14 ♂ } Erat mercatus oppidanus. / Die 16 ♃ Consistorio publico interfui. / Die 17 ♀ De conciliis in occidente, ob doctrinam disciplinam regimen et causas principum habitis dixi. / Die 20 ☽ Seculi decimi concilia particularia, de causis pontificium dissidentium exhibui. / [v] / Novembris / Die 21 ♂ Ea quae cleri reformationem, in diversis regnis concernebant, fuerunt proposita cum aliis. / Die 23 ♃ Seculi undecimi concilia particularia de variis ritibus et disciplina, coelibatu cleriorum et Berengarii dogmate consideravi. / Die 24 ♀ Reliqua huius seculi produxi de paparum electione, bello sacro aliisque habita simulque seculi XII concilia in oriente celebrata proponere coepi. / Die 27 ☽ In occidente habita de iure investiturae excommunicatione variorum recensui. / Die 28 ♂ Alia de ecclesiarum clerique causis, ritibus et disciplina adduxi. / Die 30 ♃ De tribus Lateranensibus, quae latinis generalia sunt, dixi. / Decembris / Die 1 ♀ [et] Die 4 ☽ } In seculo XIII Lateranense IV quo ad causas et acta quaedam consideravi. / Die 5 ♂ [et] Die 7 ♃ Prioribus absolutis, Ludgunensis, causas, praesidem et assessores indicavi. / Die 8 ♀ [et] Die 11 ☽ Acta eiusdem proposui. / Die 12 ♂ [et] Die 14 ♃ Ludunensis II. occasionem, praesidem, graecorum quorundam Schismatis eiurationem, monstravi. / Die 15 ♀ [et] 18 ☽ Quasdam alias constitutiones huius concilii explicavi. / Die 19 ♂ et Die 21 ♃ De iure regaliae occasione canonis XII. dixi. / Die 22 ♀ Reliqua concilia nationalia et provincialia in diversis causis habita recensui. / Publice disputavi de collatione Adami primi et secundi. / Io. Andr. Schmidt. doctor |