Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Rudolf Christian Wagner (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 28.04.1702–30.06.1702
Text CONTINUATIO PRÆLECTIONUM PUBLICARUM DE SYSTEMATIBUS MUNDI / MENSE APRILI / Post nundinas sacra Paschalia, et auctio publica. / Die 28 ♀ Argumentum VItum pro hypothesi Copernicana a ratione loci et locati cum fundamento eiusdem in Copernicus Revol. liber 1 caput 5 sito expendi et demonstravi. / MENSE MAIO / Die 2 ♂ Argumentum VIImum a fluiditate coeli, constantem tamen distantiam inter stellas fixas servantis; IIXvum ab indigentia telluris, obvertendi quodlibet eius punctum versus astra; et IXnum a repugnantia motuum duorum diversorum in eodem subiecto depromta, adduxi et explicavi. / Die 4 ♃ Super argumentum Xmum a cometis, pro evincenda veritate hypotheseos Copernicanae desumtum, et / Die 5 ♀ XInum a vento perpetuo et aequali intra Tropicos flante sum commentatus. / Die 8 ☽ Argumentorum pro motu telluris annuo seriem sum exorsus, proposito XIImo a nobilitate solis, tanquam fonte luminis et caloris, motus, centro systematis planetarii atque mole terram multis modis excedente. / [v] / Die 9 ♂ XIIIum a distinctione coelorum; et XIVtum ab insignibus utilitatibus, quibus prae altera gaudet haec hypothesis, in variis circa motus planetarum phaenomenis procedentia, deduxi. / Die 11 ♃ XVtum a mutatione lineae meredianae et altitudine poli ex mente tamen aliquot saltim Astronomorum concludens expendi, addito XVIto a motu macularum solis terrae motum annuum urgente. / Die 12 ♀ et Die 15 ☽ Robur argumenti XVIIImi ex aestu maris pro veritate systematis Copernicani pugnantis demonstravi. / Die 16 ♂ Quomodo Copernicani singula scripturae sacrae loca ex quibus potissimum veritatem huius hypotheseos destruere adversarii conantur, cum placitis suis conciliare noscant, ostendi. / Die 18 ♃ et Die 19 ♀ Quantam haec hypothesis ex elementis ac vorticibus Cartesianis nacta fuerit accesionem et ulteriorum expolitionem, explicavi. / Die 22 ☽ Negotium hoc per sacra publica intercipiebatur. / Die 23 ♂ Exhibita in tabula singulorum planetarum a terrae centro ex datis Copernici distantia maxima media ac minima, adducti sunt autores huic sententiae subscribentes. / Die 25 ♃ Erat festum ascensionis Domini, in quo tamen circa horam secundam matutinam observationes ♂ ♄ et ♃ per sequentes noctes continuate cum comilitionibus, primordia sua capiebant. / [91r] / Die 26 ♀ Thesi 17ma systematis Tychonici ratio proponebatur, recensita huius autoris quoque vita et scriptis. / Die 29 ☽ Adductis eodem modo et Origani et Longomontani ut et Riccioli, qui paulo ab eiusdem placitis recesserant vitis, argumento Imo quaecumque ab eiaculatis versus Orientem et Occidentem tormentorum globis experimenta Tychonica in scriptis eius prostabant, inserui. / Die 30 ♂ Argumentum IIdum Tychonicum ab eiaculatione globi perpendiculari examinavi, adducta Tychonica Ptolemaici emendatione. / MENSE IUNIO / Die 1 ♃ Rationes, ob quas Origanus, Longomontanus, Guilielmus Gilbertus et Argolus a Tychone secessum fecerant, expendi. / Die 2 ♀ Systematis semitychonici, quod Ricciolus proposuit, data delineatione, et adductis emendationis creditae rationibus, ut et exhibitis pariter in tabula distantiis stellarum a Terra Tychonicis, thesis 18va de reliquis systematibus, quae vel adusque huc recensita facili negotio reducenda, vel plane nova, et partim nondum, partim sine applausu Astronomorum evulgata sunt disserui, et huic commentationi, actis divino numini gratiis, colophonem imposui. / Sequebantur feriae Pentecostales. / [91v] / Finitis feriis novam aggressus sum tractationem in catalogo lectionum indicatam. / Die 16 ♀ Praelectionibus publicis de coniunctionibus trium planetarum superiorum ♄ ♃ et ♂ praemissa fuit oratio proaemialis de caelestibus phaenomenis, ad quae mentes oculique humani prae caeteris eriguntur. / Die 19 ☽ Aducta harum commentationum dispositione thesi Ima coniunctionis planetarum in genere exhibebatur. / Die 20 ♂ et Die 22 ♃ Divisio conunctionum generalis, huiusque divisionis fundamenta thesi IIda proponebantur; cui thesi IIItia divisio planetarum superiorum speciatim, eiusque fundamentum, in quator triplicitatibus ignea, terrea, aerea et aquea positum subiungebatur. / Die 23 ♀ Quae ad triplicates hasce intelligendas ex astronomicis scitu necessaria erant, explicabantur. / Die 26 ☽ Iohannis Baptistae Morini, percelebris Astrologi rationes de coelo pro causa omnium prima et universalissima in efficientibus physicis constituenda explicabantur et quomodo divisionis coeli in 12 partes aequales fundamentum ab ipsa natura fuerit suppeditatum ex sententia eius ostendebatur. / Die 27♂ et Die 29 ♃ Quomodo et ex quibus causis 4 triplicatum initia in 4 punctis cardinatibus ♈ ♎ ♋ ♑ constituantur ab astrologis demonstravi. / Die 30 ♀ Quomodo Astrologi in coordinatione coniunctionum, et quare a se invicem secedant in thesi IVta exposui, adiecta coniunctionum magnarum definitione. / Rudolphus Christianus Wagner / Mathematices Professor Publicus et Ordinarius
Quelle 37 Alt 2531, Fol. 90 f.