Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Andreas Kinderling (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 08.01.1657–30.01.1657
Text Anno 1657 mense Ianuario / Finitis feriis hyemalibus ad lectiones reversus, die 8. Ianuario proposita nobilitate, incunditate, utilitate et necessitate doctrina de corpore animato, docui omino dari animam, et ad quidditatem eius ostendendam, explicare coepi priorem eius definitionem Aristotelicam. / 9. Continuavi definitionis illius explicationem, ostendens quid denotet vox ἐντελέχεια, quidque in ea erret Cicero 1. Tusculan. simulque exposui alteram animae definitionem Aristotelicam. / 12. Ostendi, animam non esse Temperamentum, quo Galeni error fuisse dicitur, et tria numerali [?] animatum genera (nempe vegetantem, sentientem et rationalem) quoniam duo priora sint species subalterna, postremum vero species infirma. / 13. Docui, quo pacto facultates animae differant ab ipsa, unde oriantur; in quonam subiecto resideunt; et quomodo inter se distinguantur. / 15. Disserui de Anima vegetante eiusque facultatibus tribus non Altrice, Auctrice et Peneratrice in geneles [?]; item in specie de Altrice eiusque necessitatibus; nec non de Fame et Siti, Aliento, Cibus et Pota. / 16. Dixi de triplici Alimenti confectione in animalibus, hylificatione, Sanguificatione et Assimilatione. / 19. De Accretione ea, quae solis viuentibus competit. / 20. De Generatione prasertim ea, quae est ex semine. / 22. Non legi, quod transferretal [?] ViceRectoratus. / 23. Disserui de Generatione hominis, et quando foetus animetur [v] / 26. Dixi de Anima sensitiua in genere et eius facultatibus tribus, sensu, Appetito et Locomotiua. Item de Sensu eiusque obiecto sine sensili tam per se tam per accidens. / 27. De speciebus intentionalibus / 29. De Sensibili communi, et an sensus circa sensibile proprium erret. Item de Visu quaedam. / 30. De Obiecto visus, colore videl. item de Lumine et Perspicuo. / Andreas Kinderling / scripsi 30. Ianuario
Quelle 37 Alt 2490, Fol. 33