Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Fabricius (Theologische Fakultät)
Zeitraum 10.10.1702–10.10.1702
Text Anno 1702 / Die 10 Octobris Coepi tractare controversias, quae nobis indercedunt cum Reformatis, & quoniam ex illis principales sunt, quae occurrerunt inter eis de Sancta Coena, de Persona Christi, & de Electione ac Refutatione, ideo singulari statione [?] de iis egi, atque a die Citido [?] usque ad ferias nativitatis Christi (exceptis illis diebus, quibus erat consistorium, aut mercatus oppidanus, aut ratione inauguralis, & biduo, quo pergere abfui) Disserui de vera corporis & sanguinis Christi presentia in sacra coena, de manducatione impiorum, deque persona Christi, ita, ut ostenderem, quod Reformatorum sententia soleat referri, quomodo illi eam exponant, cum primis in confessionibus publicis, quantum momenti cuius controversiae insit, quid viri emditi ac moderati de ea sentiant, & an, quoque modo sive minui, sive <> queat. / J. Fabricius
Quelle 37 Alt 2531; 37 Alt 211 Heft 1, Fol. 34; Fol. 102