Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Justus Christoph Böhmer (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 19.01.1703–27.03.1703
Text Anno MDCCIII Mensibus Ianuario Februario Martio In Professione Politices / Mensis Ianuaris / Die 19 In publicis de notitia Sancti Romani Imperii praelectionibus perrecturus doctrinam de Romanorum Rege exposui. / 22 [et] 23 De vicariis imperii actum fuit. / 25 Erat mutatio Vicerectoratus. / 26 [et] 29 } De Electoribus ecclesiasticis. / 30 De Bohemiae rege sum locutus. / Mensis Februarii / Die 1 Erat disputatio Inauguralis. / 2 Festum Purificationis Maria celebrabatur. Secutae sunt nundinae Brunsvicenses. / Die 16 De Archimareschallo, Archicamerario, Archithesaurario nonoque Electoratu. / 19 De praerogativis Electorum et privilegiis disserui. / 20 Quod Episcopi et Praelati Romano-Catholici triplici hodie modo constituantur, electione, postulatione et collatione, docui. / 22 De Magistro ordinis Teutonici et Iohannitici. / 23 [et] 26 } De Abbatibus, qui principali iure gaudent, egi caputque de Principibus imperii ecclesiasticis absolvi. / 27 De Principibus imperii secularibus doctrinam sum auspicatus. / Mensis Martis / Die 1 De familia Austriaca. / [v] / Die 2 De Ducibus Saxoniae. / 5 [et] 6 } De familia Comitum Palatinorum, Rheni et Bavaria de Marchionibus Brandenburgicis, de Ducibus Brunsvicensibus egi. / 8 De Meclenburgicis Ducibus sum locutus. / 9, 12, 13 [et] 15 } Propter raucedinem docere non potui. / 16, 19 [et] 20 } De Ducibus Holsatiae, Landgravis Hassiae, de Burggraviatu, de Anhaltinis Principibus sermocinatus sum. / 22 [et] 23 } Doctrinam de Civitatibus imperialibus exposui. / 26 [et] 27 Erat mercatus oppidanus. / In Professione Eloquentiae / Mense Ianuario ad novas in Aristotelis Rhetoricorum opus lectiones me praeparans. / Die eius 23 Orationem auspicalem habui, cuius argumentum erat, studia consideratè et prudenter esse tractanda, nunquam ostentanda inepté. / Die 25 Erat mutatio Vice Rectoratus. / 26 [et] 29 } Caput primum explicui, simulque de variis libri huius editionibus, inque eum commentariis disserui. / Mense Februarii / Die 1 Erat disputatio Inauguralis. / 2 Celebrabatur festum Purificationis Mariae, secutae sunt nundinae Brunsvicenses. / [8r] / Mense Februarii / Die 16 Quae in primo capite supererant, exposui. / 19 De enthymemate et exemplo, eorumque differentia et locis sermonem habui. / 20 Quod tria sint causarum genera ostendi. / 22 Quod publicarum deliberationum quinque sint praecipue capita. / 23 Quid felicitas sit et eius partes. / 26 Axiomata de bono atque utili comparatè exposui. / Mense Martis / Die 1 Reipublica instituta ac mores oratori cognoscenda esse dixi. / 2 Propositiones de honesto. / 5 Iniuriarum causas. / 6 Propositiones de Iucundo. / 8 Qui faciant iniuriam, quibus faciant, et in quibus rebus ostendi. / 9, 12, 13 [et] 15 } Propter raucedinem non docui. / 16 [et] 19 } De iustorum iniustorumque distinctione, de iniuriis quae maiores sunt, de fidei facienda argumentis inartificialibus disserui. / 20 Oratorem maxime commendare prudentiam, virtutem et benevolentiam. / 22 Propositiones de ira. / 23 De definitione explicui. In quolibet capite ostendi usum horum praeceptorum in eloquentiâ civili et Sacra sive Ecclesiastica. / Diebus 26 [et] 27 Erat mercatus oppidanus. Sequebantur feriae anniversariae. / J. C. Böhmer
Quelle 37 Alt 2532, Fol. 7 f.