Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Justus Christoph Böhmer (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 24.07.1703–28.09.1703
Text MCDCCIII / Mensibus / Iulio / Augusto / Septembris / In Politices Professione / Mense Iulio Ob Acidularum usum pergere non licuit / Mense Augusto ex itinere Pyrmontano redux, finitis Brunsvicensibus nundinis, / Die 24 In praelectionibus publicis Politicis Lipsianis, de praecipua Lipsiani operis praestantia praefatus, quid vita civilis sit, quodque duobus nitatur fulcris, prudentiâ et virtute, ostendi. / Die 27 Virtutem in pietatem dividens et probitatem, die pietate primum egi, eiusque duas esse partes dixi, nosse supremum numen, et cognitum piè pureque venerari. / Die 28 De cultu divino, interno, externo, uberius disserui. / Die 30 De fato hoc est providentia et gubernatione divina, sum locutus, ostendique doctrinam fati, si Christianae pietatis sensu explicetur, verè fundamentalem esse respectu totius prudentiae politicae, cum singulae Respublicae ac aulae nihil aliud sint, quam theatrum fati. / Die 31 De conscientia actum fuit, tanquam sobole pietatis, ut Lipsius ait, eiusque bonae, malae, vim maximam esse in animis imperantium ac parentium demonstravi. / Mense Septembris / Diebus 3 [et] 4 Erat mercatus oppidanus. / Die 6 Probitatem, secundum pietatis membrum, quodque sola interna proba sit, explicui. / Die 7 De prudentia, altero vitae civilis duce et rectore eiusque specibus, domesticâ et civili actum fuit, ostensumque, quod usus et memoria rerum prudentiam gignant. / [v] / Die 10 Quantum ad prudentiam civilem comparandam historiarum lectio et studia sobrie sapienterque exculta conferant, exposui. / Die 11 E libro secundo operis, Lipsiani, quid per imperium intelligatur, quodque triplex illud sit, principatus, optimatum et populi status docui. / Diebus 13 [et] 14 } Quid sit imperium unius sive regnum, quodque per electionem aut successionem ad illud perveniatur, explicui. / Die 17 Quod imperium non solum recte suscipiendum, sed etiam gerendum finiendumque sit, et quidem parentium bono indicavi. / Die 18 Virtutem Principi, sua et subditorum causa necessariam esse monui, expositâ insuper vi exempli Principalis. / Die 20 Erat examen publicum Candidatorum philosophiae. / Die 21 Distinctius egi de iustitia Principis eiusque, vel in ipso Principe, necessitate. / Die 24 Iustitiam administrandam esse subditis aequabiliter et sine cumulo legum, remoto etiam litium studio, dixi. / Die 25 Clementiam Principi commendavi, quae eum amabilem, firmum, illustrem reddit / Die 27 Fidem à Principe servandam esse, modestiaeque studendum dixi / Die 28 Quae auctoritatem reverentiamque Principi conciliant exposui, virtutesque alias, quae Principem ornant. / Secutae sunt feriae Michälitanae. / [12r] / In Eloquentiae Professione / Mense Augusto ex itinere redii. Cum autem Sagittarii de variis excerpendi modis libellus, quem explicandum sumpsi, typis nondum esset descriptus, nundinaeque Brunsvicenses instarent, non nisi. / Mensis Septembris / Die 14 Ad praelectiones publicas pomeridianas reverti licuit. Hoc vero die novis laboribus, more mei, prolusurus orationem habui auspcalem de bellis litterariis. / Die 17 Iuxta ductum Sagittarii ostensum fuit, excerpendi artem à doctis callide plerumque tegi, hic cito invidiam manifestari. / Die 18 Erat examen privatum Candidati philosophiae. / Die 20 Eorum publicum fuit examen. / Diebus 21, 24 [et] 25 } Quid excerpta sint, quantaque illorum necessitas et utilitas operosè demonstravi. / Diebus 27 [et] 28 } De praecipuis scriptoribus, qui excerpendi modum tradiderunt, egi, additis bene multis aliis à Sagittario non citatis. / I. C. Böhmer
Quelle 37 Alt 2532, Fol. 11 f.