Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Justus Christoph Böhmer (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 04.10.1703–17.11.1703
Text MDCCIII / Mensibus / Octobris Novembris Decembris / In Politices Professione. / Mensis Octobris / Die 4 Erat promotio in philosophicâ faculatate. / 12 Ad publicas in libros politicorum Lipsii praelectiones reversus, prudentiam Principi pernecessariam esse ostendi. / 15 Celebrabatur festum Academiae. / 16 De adiutoribus Principum eorumque munere egi. / 18 [et] 19 } Interfui nuptiis civis oppidani. / 22 Quae vitanda sint iis, qui Principibus à consiliis sunt, / 25 Quod Principum administri, qui gratia illorum et favore peculiari fruuntur, cautè se gerere debeant, nec alios prae se contemtim habere, exposui. / 26 [et] 29 } Consistorio publico interfui. / 30 De prudentia Principis togata sigillatim dicere coepi et eo Principi annitendum docui, ut religio et rectus Dei cultus floreat in republica. / Mensis Novembris / Die 1 Qui semel recepti sunt in civitatem, quieteque vivunt, nec eiiciendos esse nec puniendos commonstravi, licet diversimode sentiant in religione. / 2 Quod firmando regno inprimis conducat, si Princeps ametur à subditis explicui. / [v] / 5 Erat consistorium publicum. / 6 Quomodo sibi auctoritatem Princeps conciliare possit. / 8 Insidias et proditionem regnum destruere / 9 Odium subditorum enixe vitandum esse ostendi. / 12 [et] 13 } Erat mercatus oppidanus. / 15 [et] 16 } Quomodo Princeps contemtum sui evitare possit, et Lipsium duobus ultimis libri quarti capitibus de dolis et fraudibus à Principe adhibendis periculosius nonnihil sentire demonstravi. / 19 [et] 20 } Transii ad explicationem prudentiae militaris et non nisi iustum à Principe bellum esse suscipiendum. / 22 Temeritatem à bellorum initiis removendam essi dixi. / 23 Erat consistorium publicum. / 26 [et] 27 } De triplici bellorum apparatu, pecuniae, commeatuum, armorum. / 29 [et] 30 } De delectu militum egi. / Mensis Decembris / Diebus 3, 4, 6 [et] 7 } Disciplinam militarem imperiorum stabilimentum esse exposui. / 10 De Ducibus bellorum et boni ducis characteribus. / 11 De consiliis in bello necessariis actum fuit. / 13 Quomodo Princpes decore se gerat sive in victoria sive clade, / 14 Quaenam sint miseriae et causae civilium bellorum exposui. / 17, 18 [et] 20 } Quae restabant libro ultimo absolvi et lectionibus his politicis Lipsanis imposui finem. / In Eloquentia Professione / Mensis Octobris / Die 12 In lectionibus publicis ad Sagittarii com/ [14r] /mentationem de veriis excerpendi modis, generalia quaedam monita ad excerpendi studium pertinentia explicui. / Die 16 In materia hac perrexi. / 22 [et] 23 Singularum methodum verba et formulas oratorias excerpendi commonstravi. / 25 [et] 26 } De excerptis formularum poëticarum / 29 [et] 30 } De excerptis rerum philosophicarum egi. / Mensis Novembris / Diebus 1 [et] 2 De excerptis rerum philologicarum. / 5 De excerptis theologicis. / 6 [et] 8 De excerptis iurdicis et medicis ad ductum Sagittarii actum fuit. / 9 [et] 15 } De excerptis quibusdam singularibus egi, hasque lectiones absolvi. / Mense Decembri novas in Bosii librum de comparanda prudentia et eloquentia civili deque libris et scriptoribus ad eam rem maxime aptis auspicaturus. / Die 4 Orationem iis auspicalem praemisi de artibus inclarescendi in Republica literaria. / 6 Ostendi ad prudentiam civilem s. peritiam tractandi Rempublicam, doctrinam, conversationem et usum requiri. / 7 Falli eos dixi, qui è compendiorum politicorum scriptoribus solummodo sapere se posse arbitrantur, et hanc compendiarium studendi rationem à sapientioribus fastidiri. / [14v] / 10 [et] 11 } Quinam sint praecipui civilis doctrinae systematici scriptores, exposui. / 13 Ostendi ad prudentiam civilem comparandam valde conducere lectionem eorum autorum, qui describunt unius aut plurium rerum publicarum res gestas. / 14 [et] 17 Egi hac occasione de scriptis, Thycididis, Polybii, Xenophontis, Plutarchi. / Secutae sunt feriae Natalitae. / J. C. Böhmer
Quelle 37 Alt 2532, Fol. 13 f.