| Text |
ANNO MDCCIII / Mensis Iulii / Die 5 An sententia sine certa quantitate proferatur ex titulo 46 libri VII egi. / Die 6 De sententiis quae pro eo quod interest proferuntur, simulque de luxo cessante et damno emergente ex tituol 47 legi. / Die 9 An â non competente iudice sententia pronuciatur [?] ex titulo 48. / Die 10 De poena iudicis malè iudicantis ex titulo 49. Ut et sententiam legitime latam rescindi non possit ex titulo 50 docui. / Diebus 12 et 13 De fructibus et litium expensis ex titulo 51 legi. / Diebus 16 et 17 Erant nundinae Helmstadiensis. / Dies 19 De re iudicata ex titulo 52. / Die 20 De executione rei iudicatae ex titulo 53 disserui. / [v] / Die 23 De usuris rei iudicatae ex titulo 53 disserui. / Die 24 De pluribus una sententia condemnatis ex titulo 55 ut et de iis quibus res iudicata non nocet ex titulo 56 actum fuit. / Die 26 Erat mutatio Vivce Rectoratus. / Die 27 Epistolas, comminationes, programmata nullam rei iudicatae auctoritatem habere ex titulo 57 demonstravi. / Die 30 Ex falsis instrumentis et testimoniis iudicata non valere ex titulo 58 docui. / Diebus 31 et 32 De confessis ex titulo 59 inter alios acta rebus iudicata aliis non nocere ex titulo 60 et de relationibus ex titulo 61 legi. / Mensis Augustus / Diebus 2, 3, 6, 7, 9 [et] 10 Textus tituli 62 de appellationibus agentes explcui. / Diebus 13, 14, 16 [et] 17 Inciderunt nundinae Brunsvicenses solennes. / [31r] / Diebus 20 et 21 De fatalibus appellationum occasione titulo 63 legi, ut et de appellantium beneficio, non deducta deducendi, non probata probandi, vel non satis deducta ulterius deducendi, vel non satis probata melius probandi ex lege 6. Recessu Imperium ultimo et aliis processum constitutionibus harum provinciarum exposui. / Diebus 23 et 24 Quando provocare non est necesse ex titulo 64. / Diebus 27 et 28 Quando appelationes non recipiantur ex 65 disserui. / Diebus 30 et 31 Si pendente appellatione mors interveniat, quid obtineat ex titulo 66 de his qui per metum iudicis non appellarunt ext titulo 67. / Et an unus ex plubribus appellare possit ex titulo 68 docui. / Mensis September / Diebus 3 et 4 Erant nundinae oppidanae. / [31v] / Diebus 6 et 7 An liceat de momentanea possessione provocare, et quot vicibus in aliqua causa appellare liceat ex titulis 69 et 70 ostendi. / Diebus 10, 11 et 13 Actum fuit de cessione bonorum ex titulo 71. / Diebus 14, 17 et 18 De bonis autoritate iudicis possidendis ex titulo 72 disserui. / Diebus 20 et 21 De privilegio fisci legi ex titulo 73. / Diebus 24 et 25 De privilegio dotis et revocandis iis que in fraudem creditorum alienata sunt ex titulo 74 edt 75 legi. / Semel disputavi de collatione iuris civilis cum iuribus harum provinciarum non quidem omnibus sed solum iuribus personarum, in realleoque [?] etiam successionum tam ex testamentis, quam ab intellecto. / Georgius Engelbrecht |