Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Andreas Kinderling (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 01.05.1657–29.05.1657
Text Anno 1657 mense Maio / Die 1. Dixi, quaenam ex Principiis rerum naturalium sit Natura, et in quibus mutationibus reperiatur Principium actiuum; item quantum differat tractatio causarum Physicae a Metaphysica. / 4. Quot sint genera Causarum, et quomodo dividantur: porro quales causae sint Fortuna et Casus, et quomodo inter se differant. / 5. Quid sit Fatum; an Natura agat propter finem; quaque sit necessitas rerum Physicarum. / 8. Accessi ad explicandas Affectiones corporis naturalis et inchoavi doctrinam de Motu. / 11., 12., 14. et 15. Legere non potui, quod Wolferbytum mihi proficiscendum esset, ut nuptiis cognatae interessem. Sequentibus huius mensis diebus fuerunt Feriae Pentecostales; quae antequem finirentur. / 28. Disserui de Definitione Motus, ut et quaestionibus quibusdam ad explicandam eius naturam facientibus. / 29. De Quantitate et eius speciebus. Ut ita compensarem quodammodo Lectiones ex privata causa paulo ante omissas. / Andreas Kinderling.
Quelle 37 Alt 2490, Fol. 37