| Text |
MENSE OCTOBRI NOVEMBRI DECEMBRI ANNI MDCCIII / MENSE OCTOBRI / Diebus 18 [et] 19 Auspicatus sum praelectiones ad Decalogum et ostendi recte discerni legem Divinam in moralem, ceremonialem, et forensem, illorumque improbam opinionem refutavi qui male leges decalogi pro legibus mere politicis habent mutationi Obnoxiis. / Diebus 22 [et] 23 Prolegomena quaedam praemisi et de potioribus interpretibus Decalogi disserui. / Diebus 25 [et] 26 Duplici modo leges Decalogi considerari posse formaliter scilicet ac materialiter ostendi. / Diebus 29 [et] 30 Ex legibus moralibus potiores regulas tradidi in explicatione decalogi observandas. / MENSE NOVEMBRI / Die 1 Praeceptum Decalogi primum exorsus sum et summa illius capita delineavi. / Die 2 Ostendi hoc praeceptum formaliter spectatum negativis esse accensendum. / Die 5 Erat Consistorium publicum. / Die 6 De fundamento et fine praecepti primi disserui. / [v] / Diebus 8 [et] 9 Virtutes quae implicitè et virtualiter in hoc praecepto continentur exhibui. / Diebus 12 [et] 13 Erant Nundinae Oppidanae. / Diebus 19 [et] 20 Vitia sub idololatria implicitè latentia commonstravi. / Diebus 22 [et] 23 Ad leges perrexi quibus deus agnitionem et cultum religiosum internum tam in naturae quam scripturae libro praescribit. / Diebus 26 [et] 27 Quaestiones non nullas illustres fluentes ex praecepto primo adieci, an videlicet Iudai et Sociniani propriè sic dicti idololatrae dici possint, quid itidem de pontificiis sentiendum sit hostiam consecratam adorantibus. / Diebus 29 [et] 30 De Appendice praecepti primi, de non faciendo sibi sculptili disserui. / MENSE DECEMBRI / Die 3 Explicationem secundi praecepti ingressus, capita huius praecepti potiora tradidi. / Diebus 4, 6 et 7 Virtutes ad hoc praeceptum spectantes exhibui. / Diebus 10 et 11 Vitia itidem exposui. / Diebus 13 et 14 Quaestiones illustres aliquot ex hoc praecepto manantes addidi, interque illas potiores, num liceat in ritibus ad religionem / [37r] / spectantibus simulare, aut dissimulare, itidem quid habendum sit de execrationibus, quibus aliis mala imprecamur, et de iuramento Execrationis. / Die 17 Ad Tertium Decalogi praeceptum progressus sum, et de moralitate sabbati iuribus agens reliquis huius mensis diebus hoc praeceptum absolvi. / Joh. Wilh. Engelbrecht |