| Text |
Anno 1703 / April 19, 20, 23 [et] 24 Erat auctio librorum. / 26, 27 [et] 30 Vindicavi doctrinam nostram de assumta Christi humanitate, contra Anabaptistas / Maii 1, 3 [et] 4 Egi de iuramentis, officio magistatus & iudiciis forensibus [?] / 7, 8, 10 [et] 11 De potestate belli gerendi, & supplicia capitalia infligendi / 14, 15, 18 [et] 21 (nam 17 erat festum ascensionis Christi ) disserui de sententiis Anabaptistarum circa doctrinam de bellis & magistratu politico, & de nostratium sententia circa eandem materiam: item de statu animarum defunctorum, deque curatione bonorum, deque controversiis [?] cum anabaptistis, de iudiciis <virorum> doctorum circa Anabaptistas, eorumque refutatoribus. Inciderunt feriae pentecostales. / A 4 Iunii Usque ad 9 aegrotavi / 11 Auspicatus sum controversias cum reformatis, & initiatus [?] sum de iis, quae disputantibus observanda sunt / 12, 14 [et] 15 Proposui sententias [?] nostratium de <> corporis & sanguinis Christi in Sancta coena. / 18, 19, 21 [et] 22 Ostendi sententiam Reformatorum ex publicis <> confessionibus, item im quibus notis anno adsentiant,& dissentiant. / 25, 26, 28 [et] 29 Fui sub medici imperio / J. Fabricius |