Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Andreas Kinderling (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 01.06.1657–30.06.1657
Text Anno 1657 mense Iunio / Die 1., 2., 4. et 5. Non legi partim ob iter Wolferbytanum nomine Academiae susceptum, partim ob Auctionem Librorum Bibliopolae Amstelredamensis; Quae etiam 8., 9., 11. et 12. Lectiones impedivit. / 15. Disserui de Quantitatis continuae speciebus et Terminis sine Indivisibilibus, docens haec esse realia et positiva. / 16. Dixi de Finito et Infinito, et de variis acceptionibus vocis Infiniti; et Corpus infinitum actu non dari. / 18. De Infinito potentia, illud omnino concedendum esse. / 19. Continuum componi ex divisibilibus; et dividi proinde semper in divisibilia. Item de Loco, quod datur. / 22. Quid sit Locus; Item an coelum extimum et quomodo sit in loco. / 23 Non potui legere ob disputationem publice N. Brerles. / 25. Exposui doctrinam de Vacuo. / 26. Doctrinam de Tempore. / 29. Absolvi doctrinam de Tempore, et Inchoavi doctrinam de Motu in specie, applicans, quid per accidens, sed in partem, per se moveatur; quodque solum tertium huc pertineat. / 30. Docui quot sint species Motus proprie dicti, et in quibus hae Praedicamentis reperiantur. / Andreas Kinderling
Quelle 37 Alt 2490, Fol. 38