| Text |
M. D. C. C. III. / Finitis feriis natalitiis et reliquis, lectiones publicas de conciliis continuavi. / Ianuario / Die 8 ☽ [et] Die 9 ♂ } In seculo XIV. Viennensis concilii causas speciosas et veras pluribus examinavi. / Die 11 ♃ Eventum concilii in abolitione Templariorum ostendi. / Die 12 ♀ Concilia nationalia, in diversis causis habita indicavi. / Die 15 ☽ [et] Die 16 ♂ } In seculo XV. Pisani concilii, quod schismatis tollendi gratia habitum, acta proposui. / Die 18 ♃ Erat examen candidati Theologiae. / Die 19 ♀ Illis recensitis ad Constantiense progressus, eius convocatores, et res, in eo tractandas, proposui. / Die 22 ♃ [et] Die 23 ♂ } Varia decreta de authoritate concilii supra Papam, de Ioannis XIII depositione communione sub una, et damnatione Hussi explicavi. / Die 25 ♃ Erat mutatio Vice Rectoratus. / Die 26 ♀ De damnatione Hieronymi Pragensis, et fide non servanda haereticis, actum fuit. / Die 29 ☽ [et] Die 30 ♂ } Reformationem ecclesiae frustra fuisse conclusam et Martinum V. electum ostendi. / Februari / Die 1 ♃ Erat disputatio theologica inauguralis. / Die 2 ♀ Festum purificationis Mariae celebrabatur. Intercedebant nundinae Brunsvicenses. / Die 15 ♃ [et] Die 16 ♀ } Consequentia concilii Constantiensis recensui. / Die 19 ☽ Senense concilium examinatum fuit. / Die 20 ♂ In seculo XV concilii Basiliensis convocatores et causas proposui. / Die 22 ♃ Modum procedendi, in hoc concilio observatum, exhibui. / Die 23 ♀ Decretum de authoritate concilii supra papam explicavi. / Die 26 ☽ [et] Die 27 ♂ } Decreta reliqua illustravi. / Marti / Die 1 ♃ Consequentia eiusdem fuerunt adducta. / Die 2 ♀ Concilii Florentini causam et disputationem de processione spiritus Sancti å filio exposui. / Die 5 ☽ Reliqua momenta consideravi. / [v] / Die 6 ♂ Eventum unionis promissae similem fuisse graecorum promissis reliquis ostendi. / Die 8 ♃ [et] Die 9 ♀ } Concilia provincialia huius seculi illustravi. / Die 12 ☽ Seculi decimi sexti concilia provincialia, ante et post synodum Tridentinam habita, enarravi. / Die 13 ♂ Concilium Pisanum eiusque scopum et acta produxi. / Die 15 ♃ [et] Die 16 ♀ } Lateranese concilium et inter acta eius abrogationem pragmaticae sanctionis declaravi. / Die 19 ☽ [et] Die 20 ♂ } Concilii Tridentini convocatores diversos et varia facta vidi. / Die 22 ♃ [et] Die 23 ♀ } Contenta canonum recensui et quaedam de anathematibus dixi. / Die 26 ☽ [et] Die 27 ♂ } Erat mercatus oppidanus. / Die 29 ♃ [et] Die 30 ♀ } Illos recensui, qui vel pro concilio vel contra illud ex diversis sectis scripserunt, simulque lectionibus. His publicis B. C. D. finem imposui. / Johann Andreas Schmidt, Doctor |