Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Andreas d. Ä. Schmidt (Theologische Fakultät)
Zeitraum 31.03.1703–29.06.1703
Text Lectiones publicae / Historico - Ecclesiastica / MDCCIII Finitis in mense Aprili feriis paschalibus, post auctionem librorum publicam, et iter in negotiis publicis, ad lectiones redii. / Maii / Die 8 ♂ Historiam interimisticam exorsus fui à conventu Ratisbonensi domino [?] 1541 et occasionem scopumque convocationis recensui. / Die 10 ♃ De praesidibus et collocutoribus à Caesare constitutis, nec non de libri in conventu ordinibus oblati autore egi. / Die 11 ♀ De ipsis libri articulis, et quinam ex illis à collocutoribus fuerunt approbati, visum [?] fuit. / Die 14 ☽ Erant preces publicae pro averruncandis tempestatibus. / Die 15 ♂ De articulis emendatis disserui. / Die 17 ♃ Erat festum ascensionis. / Die 18 ♀ Illis absolutis, eos articulos adducere coepi, in quibus protestantes dissentiebant. / Die 21 ☽ Horum recensionem ad finem perduxi. / Die 22 ♂ Quomodo haec conventio Caesari, electionibus et princibus protestantibus atque pontificiis placuerit, ostendi. / Sequebantur feriae pentecostales, quibus finitis, post iter in negotiis academicis susceptum, lectiones continuavi. / Iunii / Die 11 ☽ Caesaris decretum protestantes et pontificios concernens [?] illustravi. / Die 12 ♂ Iudicia protestantium et pontificiorum de libro Caesaris adduxi. / Die 14 ♃ Sub finem colloquii novum conciliationis schema propositum, et à protestantibus reiectum explicavi. / Die 15 ♀ Quod sub initium anni 1546 in componendo religionis dissidio Ratisbonae denuo tentarit Caesar, indicatum fuit. / Die 18 ☽ [et] Die 19 ♂ } Priori discursu absoluto, ostendi, quid 1547 Mauritius elector, ante libri interim exhibitionem, quoad ceremoniarum conformitatem, in conventu Lipsiensi susceperit. / Die 21 ♃ Ad consistorium privatum citatus hac horâ legere non potui. / Die 22 ♀ Caesaris propositionem in comitiis Augustanis de negotio religionis interim constituendo, et viris quibusdam permittendo adduxi. / [v] / Iunii / Die 25 ☽ Ipsa libri adhuc Manuscripti capita recensui. / Die 26 ♂ Scripti huius exemplar Romam missum varias ibi peperisse cogitationes indicavi. / Die 28 ♃ Romanorum quorundam censuras proposui. / Die 29 ♀ Pontificis Romani censuram et actionem Caesaris cum Mauritio libri receptionem recusante, in medium produxi. / Disputationem habui de Tumba Servatoris. / Dissertatiunculam quoque conscripsi de Paphnutio episcopo coelibe, coniungii clericorum patrono. / Iohann Andreas Schmidt, doctor Professor publicus
Quelle 37 Alt 2532, Fol. 84