Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Rudolf Christian Wagner (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 02.04.1703–30.06.1703
Text Praelectionum de Eclipsibus continuatio. / Mense Aprili 1703 / Die 2 ☽ Quomodo observatio eclipsium ☉arium, vulgaris et accuratior, instituenda sit, explicavi. / Die 3 ♂ De usu eclipsium ☉arium vario disserui, et, quomodo in superioribus, de usu eclipsium in genere tradita, ☉aribus in specie sint applicanda, ostendi. / Die 17 ♂ Ad explicationem eclipsium ☽arium secundum Tabularum tertiam transii, et, lustrata totius Tabulae coordinatione, essentialem causalem, atque ex utrisque conflatam perfectam, explanavi. / Die 19 ♃ Auctio quaedam librorum publica primordia capiebat cum verò haec ipsa, hora demum IXna incipiens, remoram commentationibus publicis haud poneret, idpropter in iisdem sum progressus, et conside / [v] / ratis causis deliquorum falsis et fictis, veram et genuinam exposui, rationibusque compluribus corroboravi. / Die 20 ♀ De tempore eclipsium ☽arium, ut et de terminis eclipticis disserui. / Die 23 ☽ Quae de terminis his porro dicenda erant, addidi atque terminorum eclipticorum, tum possibilium tum necessariorum secundum autores diversos variam quantitatem in tabula exhibui. / Die 24 ♂ et Die 26 ♃ } Quomodo, et quibus ex causis ☽arium eclipsium tum magnitudo, tum duratio variet, qua mensura et quibus partibus aestimentur, commonstravi. / Die 27 ♀ Discursum hunc absolvi, atque in tabula diversam, de duratione Eclipsium ☽arium maxima, autorum sententiam proposui. / Die 30 ☽ De variis eclipsium ☽arium Speciebus verba feci, et causam, ob quam omnes sint universales indicavi. / Mense Maio / Die 1 ♂ Quaenam ratio et praevisio, et observatio earundem vulgaris procedat, ostendi. / Die 3 ♃ Observationis accuratae methodum explicavi, et quoniam usus harum eclipsium / [100r] / in fine tabulae generalis prima in exemplo erat ostensus, finita hac, tabulae IVta de eclipsibus Terrae, constructionem illustravi. / Die 4 ♀ Expositis definitionibus eclipsium terrae, essentiali, causali et perfecta, causam harum indicavi, et argumentis idoneis confirmavi. / Die 7 ☽ De tempore illarum, ut et de terminis eclipticis dixi, variasque iterum horum quantitates, secundum diversos autorum calculos in tabula suppeditavi. / Die 8 ♂ Magnitudinem, ut et durationem illarum, eodem modo explanavi. / Die 10 ♃ Species eclipsium terrae, ratione quantitatis et modi, tradidi. / Die 11 ♀ Quae de praevisione, ut et observatione harum dicenda erant, addidi, et modum, terrae loca ab eclipseos terrenae phasibus occupata determinandi, ostendi. / Die 14 ☽ Divinum Numen pro avertenda annonae caritate precibus publicis implorabatur. / Die 15 ♂ Pro intelligendis iis quae de reliquis eclipsibus et occultationibus in Tabula Vta occurrebant, historiam satellitum ♃vis / [100v] / et ♄ni praemisi, atque de horum inventoribus numero, situ, digressionibus et motu egi. / Die 17 ♃ Festum ascensionis Domini celebrabatur. / Die 18 ♀ Modum, et qua ratione in satellitibus iovis, in iove ipso, et in ♄no contingant eclipses, exposui, atque recentiores celeberrimorum Astronomorum, de hisce satellitibus observationes auditoribus communicavi. / Die 21 ☽ Reliquas occultationes, qua fiunt inter positione sideris inter sidus aliud et visum nostrum explicavi, atque huic de Eclipsibus tractationi finem imposui. / Mense Iunio / Ad novas praelectiones Geometricas, nimirum in P. Ign. Gast. Pardies Elementa Geometriae me composui. / Die 29 ♀ Ad observandam mecum Eclipsim lunarem totalem post horam sequentis noctis 12mam primordia capturam, studiosos in vitavi et quanquam ob coelum nubibus obsitam spe nostra frustraremus, rationem tamen huius eclipseos iisdem in loco observationis exposui, atque. / Die 30 ♄ Primaria ope calculi eura [?] momenta una cum delineatione totius deliquii in tabula publica exhibui. / Rudolf Christian Wagner Professor publicus
Quelle 37 Alt 2532, Fol. 99 f.