| Text |
MDCCIV / Mensibus / Aprili Maio Iunio / In Politices professione / Mense Aprilis / Die 7 Publicas in Kulpisii collegium Grotanium praelectiones continuaturus, iuxta ductum exercitationis tertiae ostendi, quid sentiendum sit de primaeva rerum omnium communione et maris libertate. / 8 De transitu innoxio, de iure morandi ad tempus, de iure perpetuo habitandi etc. actum fuit. / 10 et 11 Propter medicamentorum usum pergere haud licuit. / 14 Interfui consistorio publico / 15 De iure quod ex consensu originale [?] acquiritur; de matrimonio ad morganaticam et polygamia simultanea / 17 De systemate plurium civitatum disserui / 18 Medicamentis sum usus / 21 Quomodo acquisitione derivativa aliquid nostrum fiat per alienationem et an ipsa quoque imperia et bona coronae alienari queant, ostendi. / 22 Quomodo acquisitio fiat lege naturae et quod sit successio in regnis vel haereditaria vel linealis, et si haec Castiliana vel Francia. / } 24 [et] 25 De exhaeredatione in regnis ac abdicatione pro se et liberis, egi. / [v] / 28 Celebrabantur sacra publica pro frugibus colligendis. / 29 Quomodo dominia ac imperia desinere queant ostendi. / Mense Maio / Die 1 Erat festum ascensionis domini / } 2, 5, 6 [et] 8 De promissis, contractibus, usuris et de contractu assecurationis disserui. / Finitis feriis pentecostalibus / } Diebus 22 [et] 23 De requisitis obiecto et effectu iuramentorum, deque eorum relaxationibus / } 26, 27, 29 [et] 30 De eorum qui summum imperium habent contractibus et iuramentis, deque foederibus ac sponsionibus actum fuit / Mense Iuni / } Diebus 2, 3, 5 [et] 6 De interpretatione deque damno per iniuriam dato sum locutus. / 9 Erat consistorium publicum. / 10 De sanctitate legatorum disserere coepi. / 12 [et] 13 Propter publicam librorum distractionem pergere non potui. / 16, 17 [et] 19 Doctrinam de legatis absolvi. / 20 [et] 23 De iure sepulturae actum fuit. Hoc et semestri superiore in Grotianis disputationibus publicis disputationes 8 habui. / [9r] / MDCCIV / Mensibus / Aprili Maio Junio / in professione Eloquentiae / Mense April finitis feriis / Die 14 In praelectionibus publicis ad Bosium de comparanda prudentia et eloquentia civili, de moribus affectibus et ingeniis hominum dignoscendis egi. / 21 De oratoribus quatenus prudentiam civilem. / 22 Augent / 24 [et] 25 De scriptoribus epistolarum. / 29 De publici iuris cognitione disserui. / Mense Maio / Die 2 Partem secundam libelli huius auspicatus, de ratione legendi historicos civilis vitae scopo accommodata egi. / 5, 6 [et] 8 De veteribus scriptoribus, Caesare, Livio, Sallustio, Tacito, Suetonio, etc. / 22 [et] 23 Ostendi, historicorum tractationem absolvi. / 26 [et] 27 [de] Solertia observandi, excerpendi dexteritate et scribendi industria. / [9v] / Mensis Iunii / Diebus 2 [et] 3 Perrexi in hac doctrina lectionibus his imposui finem. Ad novas igitur de Eloquentiae sacrae praeceptis progressurus / Die 23 Orationem iis auspicalem praemisi atque quideam status florentis litterariae societatis adumbravi. / J.C. Böhmer |