Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Hermann von der Hardt (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 03.04.1704–30.06.1704
Text Anno 1704 / Mense Aprili / Ad Programmatis, superiori mense editi, tenorem, pro novorum Auditorum commodis, ex philologica arte curatius Hoseam de novo recensiturus, geminam his mensibus quotidie horam impendi / Et quidem / Die 3 De voluminum Propheticorum conditione et fatis disserui, quod non pro Capitum serie, sed solenti [?] ex genuina libellorum distractione, fiat aestimanda: Quod genus Prophetarum scribendi fiat ligatum: Quod carmina brevia plerumque ex conissa [?], quae paucis constent distichis. Ad titulum voluminis Hoseani: Fata regni Israëlitici, à Ieroboamo ad Hoseam Ben Ela, luculentum dixi Commentarium in omnes Hoeseae libellos / 4 Primum enarravi Hoseam carmen, capite 1, 2 Ieroboamo in Israële, Ussicâ in Iudaea regnantibus, in thorum suum infortunatum, pro infausto omine morum et corruptae religionis in israëlitica gente. Notas quoque Raschi, Abenesrae et Kimchii Rabbinicas pertexui. / [v] / } 7 [et] 8 Secundum Hoseae carmen, capite 3, 4, 5 iisdem regibus, in filium primogenitum suspectum, pro omine invisae Deo gentis Israëlitica. Cum Rascheli AbenEsra Kimchii / } 10 [et] 11 Tertium Hoseae carmen, versu 6 [et] 7 iisdem regibus, in filiam secundo genitam, sibi invisam, pro omine imminentis exilii israëlitici. Cum Racheli Abenesrae Kimchii / } 14 [et] 15 Quartum Hoseae carmen, versus 8, 9, 10 [et] 11 iisdem regibus in filium tertio gentium, pari fato examine. Cum Racheli Abenesrae Kimchi / } 17 [et] 18 Quintum Hoseam carmen, caput 11, 1-20 interregni israëlitici tempore, Ussicâ in Iudaea imperante, in coniugem Arenem et israëlem idola sectantem cum exilii comminatione. Additis Raschio Aberesra et Kimchio. / } 21 [et] 22 Sextum Hoseae carmen, capite III, 1 eodem utriusque regni statu, in proximum uxorius divortium et israëlis excilium Raschio, Abenesra et Kimchio recensitis / } 24 [et] 25 Septimum Hoseam carmen, capite III, 2, 3, 4, 5 iisdem utriusque regni fatis, in factum divortium, pro exilii israëlitici omine. Cum Raschio, Abenesra et Kimchio / } 28 [et] 29 Pia pro frugibus vota publice concepta. Peregre abfui, ex officio / [47r] / Mense Maio / 1 Festum Ascensionis Christi diem sibi indicavit / 2 Octavum Hoseae carmen, capite IV, 1, 2, 3 Menachemo in israele, Ussicâ in Iudaei regibus, in abominabilis regni seditiones, ex Zachariae ac Sallumi, israëliticorum regum, caede. Cum Raschio, Aberesra,Kimchio / } 5, 6, 8 [et] 9 Novum Hoseae carmen, versus 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10 Menachemo et Ussicâ regibus, in Amagiam, summum in Israële sacerdotem, qui Prophetis calamum interdixerat. Cum Raschio Aberesra Kimchio / } 12, 13, 15 [et] 16 Festum Pentecostes feriam dedit Hoseae / 19 [et] 20 Decimum Hoseae carmen, versus 11, 12, 13, 14 iisdem regibus, in foedam israëlis idololatriam. Cum Raschio, Abenesra, Kimchio / } 22 [et] 23 Undecimum Hoseam carmen, versum 15 iisdem regibus, Quo dehortatur Iudaeos, ne israëlitas idolorum culta aemulentur. Cum Raschio, AbenEsra, Kimchio / } 26 [et] 27 Duodecimum Hoseae carmen, versum 16 iisdem regibus, in Israëlitarum idololatriam, indictu excilio. Cum Raschio, Abenesra, Kimchio / } 29 [et] 30 Decimum tertium Hoseae carmen, versum 17 iisdem regibus, eiusdemque argumenti. Cum Raschio, Abenesra, Kimchio / [47v] / Mense Iunio / } 2, 3, 5 [et] 6 Decimum quartum Hoseae carmen, versum 18,19 iisdem regibus, et eiusdem argumenti. Cum Raschio, Abenesra, Kimchio / } 9, 10, 12 [et] 13 Decimum quintum Hoseae carmen, caput V, 1,2 iisdem regibus, ante Sardanapali invasionem, in diram illorum persecutionem, qui ad sacra Iudaica ex israële Hierosolymam tenderent Cum Raschio, Abenesra, Kimchio / } 16, 17, 19 [et] 20 Decimum sextum Hoseae carmen, versus 3, 4, 5, 6, 7 iisdem regibus. Invectiva in israëlitas et Iudaeos, ob communem idololatriam et impertinentiam cum augurio imminentis utrique regno exilii / 23 Collegae, die extraordinario disputaturo, ad illius desiderium horam cessi / 24 Iohannis Baptistae tripudia Hoseae lamentis locum non dederunt / 26 Praepositus Ludgerianus in vicinia horâ 9 elatus, cui funeri cum aliis collegis interfui / } 27 [et] 30 Raschium, AbenEsram, Kimchium, in superiorem Hoseam libellum, recensui / Hermannus von der Hardt Linguae Sanctae Professor
Quelle 37 Alt 2533, Fol. 46 f.