| Text |
Mense Iulio / A principio usque ad diem 15 In notitia principatum Germaniae, titulos regionum, quibus Austriaci Principes utuntur, explicare perrexi. Inde per residuum mensis et dimidium sequentis, ob iter valetudinis causa susceptum a lectionibus cessavi. / Mense Augusto / A die 22 Usque ad finem praetensiones et jura controversa Gentis Austriacae pertractavi. / Mense Septembri / Diebus 1, 2, 4 [et] 5 Eminentiam eiusdem, pri / [v] /vilegia et praerogativas explicui. / A die 8 usque ad 19 Descriptionem politicam regnorum Austriacarum et scriptores Gentis sum persecutus. / Diebus 22 et sequente Historiam gentis Borusso-Brandenburgicae ingressus primas eius origines et Burggrafiatus notitiam, usque ad Electoralem dignitatem familiae illatam recensui. / Secutae sunt feriae Michaëlitane. / Hermannus Dietericus Meibomius |