Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Friedrich Schrader (Medizinische Fakultät)
Zeitraum 21.02.1704–14.03.1704
Text ANNO MDCCIV / Mense Februario / Die 21 Quae de Cometarum causis et significationibus dicenda restabant absolvi. / Die 22 Doctrinam de Elementis exorsus sum. / Diebus 25 [et] 26 Recensitis variorum de Elementorum numero sententiis quousque illa admittere fas sit et utile ad explicandos naturae effectus interpretatus sum. / Die 28 De qualitatibus Corporum sublunarium agere coepi. / Die 29 Calorem et frigus secundum Verulamium manus veluti naturae in sublunaribus esse quibus multa opera exsequitur exemplis illustravi. / [v] / Mensis Martii / Diebus 3 [et] 4 Caloris naturam et effectus explicui. / Diebus 6 [et] 7 De frigoris natura et effectibus egi. / Diebus 13 [et] 14 De fluiditate et firmitate egi. Impedimenta quae inciderunt in Medicinarum praelectionum Catalogi recensui. / Friedrich Schrader
Quelle 37 Alt 2533, Fol. 79