| Text |
LECTIONES MEDICAE / ANNO MDCCIV / Mense Ianuario / Hora de pomeridiana habita. / In prima lectione acidularum analysin exposuit et virtutes illorum ingredientium, ex quibus aqua hae medicatae potissimum constare videntur, singulatim pertractavit. / In secunda per aliquot experimenta detexit, quomodo ex salium fluore in igne, atque variis tinetirus [?] acidularum et mixtura salium cum infusi gallarum, syrapo violarum spiritu viri, nitri esse natura ingredientium dignosci possit, eaque omnia Auditoribus suis ad oculum demonstravit. / [v] / In tertia de viribus acidularum in specie egit, viamque naturalem secutus, quaenam et ipsae aquae minerales in ventriculo, intestinis deinceps in vasis sympaticis et sanguineis in partibus denique singulis effectum exerent fusius edocuit. / In quarta modum utendi aciduli proposit et in hac lectione ea ipsa (1) quae ante usum, 2 in ipso aquarum potu, 3 in fine et cura absoluta observanda sint, fideliter monuit. / In quinta usum acidularum externum addidit et varia accidentia, quae inter usum acidularum peculiarem consideratioem et curam particularem / [85r] / merentur, enucleavit. / Denique de tempore convenienti et loco usui acidularum maxima accommondato edisseruit atque ita materiam de acidulis absolvit. / Johann Georg Steigertahl doctor&professor medicinae ordinarius |