Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Rudolf Christian Wagner (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 07.01.1704–18.03.1704
Text Praelectionum in Professor Ignatii Gaston Pardies Elementa Geometriae continuatio / Mense Ianuario MDCCIV / Die 7 ☽ Secundum librum sexti de proportionibus articul 23 quomodo in multiplicatione linearum, superficierum etc. para quadrata et cubi per numero; magnitudines verò quaecunque per lineas possint exprimi, articulo 24 fuit ostensum. / Die 8 ♂ Proportiones rectangulorum erga se invicem articulo 25 ut et Theorema Geometrica, rectangula esse in ratione composita laterum articulo 26 explicavi. / Die 10 ♃ Articulo 27 aequalitatem duorum rectangulorum latera reciproce proportionalia habentium et articulo 28 exinde fluens magni momenti Theorema: in quatuor magnitudinibus proportionalibus factum extremorum aequale esse facta mediorum demonstravi. / Die 11 ♀ Rectangula ex lateribus proportionalibus composita, esse in ratione duplicata laterum articulo 29, 30 ostendi. / Die 14 ☽ Post inaugurationem templi Academici et. / Die 15 ♂ Actum solennem in eodem institutum. / } Die 17 ♃ [et] Die 18 ♀ Ob raucedinem et faucium dolores lectionibus publicis vacare haud potui. / Die 21 ☽ Erat mutatio Vice Rectoratus. / Die 22 ♂ De rectangulis similibus articulo 31, 32, 33 ut et de proportione parallelopipedorum rectangulorum articulo 34, 35 fuit dictum. / [v] / Die 24 ♃ Parallelopipeda simila esse in ratione triplicata laterum suorum articulo 36, 37 rectangula verò eiusdem altitudinis esse inter se in ratione basim articulo 38, 39 commonstravi. / Die 25 ♀ Idem postquam articulo 40, 41 ad triangula fuit applicatum deinde articulo 42, 43: quomodo latera trianguli per ductam quamcunque basi vel lateri cuidam parallelam proportionaliter secentur dedi demonstratum. / } Die 28 ☽ et Die 29 ♂ Triangulorum ut et polygonorum similium articulo 44, 45, 46, 47, 48. / Dies 31 ♃ Curvilinearum et mixtarum figurarum similium rationem articulo 49, 50 explanavi. / Mense Februario / Die 1 ♀ De divisione polygonorum similium, et horum inter se ratione secundum articulum 51 et 52 disserui. / Die 12 ♂ Post nundinas Brunsvicenses articulo 53 omnes figuras similes inter se in ratione quadratorum super latere figurarum similium sive in sive circum scriptarum, erectorum esse, demonstravi. / Die 14 ♃ Absolutis iis quae circa hanc demonstrationem restabant articulo 54, 55 ad solida similia dictorum fuit facta applicatio. / Die 15 ♀ Explicata trianguli Pythagorici rectanguli ratione ex articulo 56-60 commonstravi, quod et quadratum et. / [87r] / Die 18 ☽ Figura quaecunque similis super hypothenusa erecta aequalis sit quadratis vel figuris similibus laterum circa rectum articulo 61, 62. / Die 19 ♂ Idem etiam in semicirculis procedere ostendi et quadraturam lunularum Hippocratis demonstravi articulo 63. / Die 21 ♃ Articulo 64 finitis quae supererant in hac demonstratione de segmentis duarum sese secantium chordarum reciprocis egi articulo 65, 66. / } Die 22 ♀, Dies 25 ☽ [et] Die 26 ♂ Proportiones varias, ex chordis collatis cum lineis secantibus vel tangentibus circulum resultantes explanavi et demonstravi, articulo 67-72. / Die 28 ♃ His ipsis in articulo 73 et 74 absolutis librum septimum de Incommensurabilibus aggressus sum, terminosque varios articuli 1, 2, 3 illustravi. / Die 29 ♀ Notiones itidem commensurabilium, incommensurabilium, item, quod illa sint ut numerus ad numerum, hae non, articulis 45, 76, 8 dedi explanatas. / Mense Martio / } Die 3 ☽, Die 4 ♂, Dies 6 ♃ [et] Die 7 ♀ De numeris planis, quadratis, planis similibus, planis non similibus egi articulo 9-25. / [87v] / } Die 10 ☽ [et] Die 11 ♂ Erat mercatus oppidanus. / Die 13 ♃ Articulo 26, 27 de aeque multiplicibus numerorum planorum similium et non similium; deinde de medio inter illos proportionali articulo 28, 29, 30 fuit dictum. / Die 14 ♀ Incommensurabilitate diametri erga latus quadrati articulo 31 demonstrata articulo 32 potentiam linearum, et loquendi formulam lineam bis posse aliam lineam explicavi. / Die 17 ☽ Diametrum quadrati potentia lateri commensurabilem articulo 33 proportionalem verò inter diematrum [?] et latus mediam esse qq. potentia incommensurabilem articulo 33 et 34 demonstravi. / Die 18 ♂ De secunda lineae potentia, ut et de lineis secunda potentia incommensurabilibus fuit actum articulo 35, 36. / Sequebantur feriae paschales. / Rudolphus Christianus Wagner, Professor publicus
Quelle 37 Alt 2533, Fol. 86 f.