| Text |
Continuatio Praelectionum in Elementia Geometria Professoris Ignatii Pardies / Mense Aprili 1704 / Die 8 ♂ Iuxta librum septimum de incommensurabilibus articulo 38, 39, 40, 41, 42 de numeris solidis, similibus, cubicis etc. egi. / Die 10 ♃ Trianguli Pythagorici rationem explicavi, articulo 43 et 44. / } Die 11 ♀ et Die 14 ☽ Articulo 45 et 46 quomodo varii numeri triangulum Pythagoricum rectangulum formantes inveniri possint ostendi. / Die 15 ♂ Haec, quae de eodem 47 articulo dicenda restabant absolvi, et librum octavum de progessionibus et logarithmis exorsus sum, terminos in hac doctrina occurrentes explicando, articulo 1, 2, 3, 4. / Die 17 ♃ Affectiones progressiones Arithmetica articulo 5, 6, 7 et octavo demonstravi. / Die 18 ♀ Articulo 8, 9, 10, 11, 12 de progressione Geometrica eiusque affectionibus fuit dictum. / Die 21 ☽ Peculiaris affectio in Geometrica progressione occurens, nimirum: partes proportionales, licet actu infinitas. Suppositas, non tamen facere longitudinem infinitum, articulo 13tio fuit commonstrata. / [v] / Die 22 ♂ Articulo 14to eodem facilius in exemplo progressionis particularis, cuius termini sunt in ratione dupla, intellegi posse; et articulo 15to difficultates contra divisibilitatem continui motus, non esse insolubiles fuit ostensum. / } Die 24 ♃ et Die 25 ♀ et Die 28 ☽ Precibus publicis pro avertenda annonae caritate. Ante meridiem iam tum finitis articulis 16- usque ad 32 ea, quae naturam logarithmorum concernunt, explicavi. / Die 29 ♂ Articulo 32 et 33 de proportione harmonica fuit dictum. / Mense Maio / Die 1 ♃ Erat festum Ascenionis Domini. / } Die 2 ♀, Die 5 ☽ et Die 6 ♂ Ab articulo 34 ad finem huius libri progressiones quadratorum et cuborum explicavi. / } Die 8 ♃ et Die 9 ♀ Secundum librum ultimum de Problematibus seu Geometria practica articulo 2, 3, 4 et 5tum variorum problematum lineas et angulos concernentium, constructionem edocui. / [89r] / Die 19 ☽ Post festum Pentecostes quomodo lineae proportionales sint investiganda articulo 6, 7 et 8 monstravi. / } Die 20 ♂ et Die 22 ♃ Articulo 9, 10 et 11mo commutationes figurarum planarum, 12mo et 13tio divisionem circuli in varias partes ostendi. / } Die 23 ♀, Die 26 ☽, Die 27 ♂, Die 29 ♃ [et] Die 30 ♀ Ob necessarium iter lectionibus publicis vacare haud potui, quas tamen horas die 5 et sequens mensis Iunii, unicâ problematibus in campo absolvendis non sufficiente, sedulo dedi compensatas. / Mense Iunio / } Die 2☽ et Die 3 ♂ Fabricam et usum instrumenti proportionum articuli tertii appendice 14, 15 et 16to commonstravi. / } Die 5 ♃, Die 6 ♀, Die 9 ☽, Die 10 ♂ [et] Die 12 ♃ Problemata dimensionis altitudinum profunditatum, distantiarum etc concernentia ab articulo 17 ad 28vum in campo constructa dedi. / Die 13 ♀ Cum hora prima auctioni publicae per dies hosce habitae impedimento non esset, quo/ [89v] /modo ex datis duobus lateribus tertium ignotum quaerendum sit, ad ductum articuli 28 exposui. / } Die 16 ☽/Die 17 ♂/Die 19 ♃/Die 20 ♀ [et] Die 23 ☽ Articulo 29 usque ad 38 supputationem sinuum tangentium et secantium edocui. / Die 24 ♂ Erat festum Iohannis Baptistae. / Die 26 ♃ Articulo 38-40 quomodo triangulorum latera vel anguli beneficio harum tabularum inquirendi sint, ostendi. / Die 27 ♀ Articulo 41-44 qua ratione linea recta quam proxime aequalis circumferentiae circuli, investigandi sit, commonstravi. / Die 30 ☽ Aream circuli, item soliditates parallelopipedorum, vel cylindrorum: pyramidum, vel conorum; ut et sphaerarum determinavi, et, finito hoc libro ultimo praelectionibus hisce finem imposui. / Rudolph Christianus Wagner Profesor Publicus |