Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Rudolf Christian Wagner (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 22.07.1704–30.09.1704
Text Praelectionum publicarum in Iohannes à Felden Artem Geometricam series / MENSE IULIO 1704 / Die 22 ♂ Praemisso discursu prooemiali de praxi Geometrica cum Theoria eiusdem felici nexu copulanda, explicatoque libri titulo, secundum caput 1 § 1 et 2 officia Geometriae et Geometriae theoreticae exposui. / Die 24 ♃ Officia Geometriea practicae et Geometriae theoreticae definitionem exposui § 3, 4. / Die 25 ♀ Occasione huius § de usu Geometriae in studio Theologico, legum medicinae et philosophia breviter fuit dictum, atque quae de praestantia eius, ut et modo tractandi hanc disciplinam § 5 et 6 tradantur, explanata. / [v] / Die 28 ☽ Ob Consistorium diutius protractum lectione publica vacare haud potui. / Die 29 ♂ Capitulo § 1-5 de puncto linea divisione huius et linea circulari fuit actum. / Die 31 ♃ Divisionem peripheriae in 3bo [?] gratis mixtam lineam; anguli divisionem; mensuram; et recti in specie rationem indicavi § 5, 6, 7, 8, 9, 10. / MENSE AUGUSTO / Die 1 ♀ Angulorum obliquorum et lineaerum parallelarum notiones § 11 et 12 ut et affectiones linearum varias exposui. / Die 4 ☽ Harum reliquas absolvi et caput III superficierum genera, divisiones et trianguli sigillatim definitionem et divisionem tradidi § 1- / [91r] / 7. / Die 5 ♂ Triangulorum affectiones explicavi. / Die 7 ♃ Reliquas insuper addidi et capite IV quadrilaterorum rectangulorum notiones explanavi § 1,2,3. / Die 8 ♀ Obliquangulorum et trapeziorum definitiones ut et affectiones quadrangulorum dilucidavi. / MENSE SEPTEMBRI / Die 18 ♃ Post nundinas Brunsvicenses et iter, quod sontica de causa susceptum erat, finitum, affectiones quadrilaterorum reliquas, et capite V multangulorum et circuli generes et definitiones absolvi. / Die 19 ♀ Expositis circuli affectionibus capite quinto de solidis egi, usque ad § 7. / Die 22 ☽ Iter Brunsvicensis lectioni publicae fuit impedimento. / [91v] / Die 23 ♂ Solidorum definitiones § 7-18 ad finem perduxi. / Die 25 ♃ Affectiones solidorum explicavi et capite VII ex problematibus illa quae lineas parallelas ut et perpendiculares ducendi modum ostendunt, absolvi problemata 1, 2, 3. / Die 26 ♀ Lineas undofassunt [?] et spirales delineandas edocui problemate 4 et quinto. / Die 29 ☽ Erat Festum Michaëlis. / Die 30 ♂ Quomodo secundum modum tertium et quartum spirales lineae problemata eodem; et quomodo conchalis problemata sexto sint describendae ostendi. / Rudolphus Christianus Wagner Profesor Publicus
Quelle 37 Alt 2533; 37 Alt 211Heft 1, Fol. 90 f.; Fol. 118 f.