Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Justus Christoph Böhmer (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 01.10.1709–31.03.1710
Text Anno MDCCIX / Mensibus / Octobris Novembris Decembris / In Professione Politices / Mense Octobris / Die 1 In explicandis Conringii propoliticis, caput 8 auspicatus sum / Diebus 3, 4 [et] 7 Quo nomine certa civilium rerum peritia adpellari, qua item dignitate aestimari debeat, ostendi / Die 8 Habebatur a litterato inuene oratio Teutonica, cui programmate typis excuso prolusi / Diebus 10, 11 [et] 14 Quomodo experienta cum propria tum aliena inseruiat comparandae civili prudentia: quomodo aliena quam optime e monumentis historicis accipi queat, demonstravi. / Die 15 Erat festum academiae Iuliae. / Die 18 Experientiam rerum civilum seu usu seu historiarum lectione comparatam, non sufficere ad scientiam politicam adquirendam. / Diebus 21 [et] 22 Ostendi, quibus adminiculis instructus esse debeat, qui civilem prudentiam sibi vult comparare; quidque illum porro agere in id oporteat. / Die 24 Neque puerum, neque iuuenem aptum esse adsequendae civili prudentiae, dixi: Debere tamen et posse utrumque ad illam plene aliquando comparandam institui: item, quemadmodum fieri hoc oporteat. / Diebus 25 [et] 28 Quid requiratur ad prudentiam civilem, ut in rerum actu quis illam quam optime excerat, commonstravi. / Diebus 30 [et] 31 De ordine, in docenda politica scientia, observando, et de optimis per omnem aetatem scriptoribus politicis egi; hasque lectiones absolvi. / Mense Novembris / Die 12 Collegium Grotianum Kulpisii quarta vice explicaturus, novis his praelectionibus orationem praemisi auspicalem, vitas ac memorias Professorum Helmstadtiensium in ordine medicorum, que diem suum obierunt, a Iohanne Bökelio ad Godfridum Voglerum, complectentem. / Die 14 De vita Grotii et commentatoribus in libros eius de b. ac p. iure egi. / Die 15 Habebatur disputatio Theologica inauguralis. / [v] / Die 18 De existentia iurisprudentia universalis et praestantia huius scientiae disserui. / Diebus 19 [et] 21 Erat mercatus oppidanus. / Diebus 22, 25, 26, 28 [et] 29 De fundamento iuris naturalis: de belli definitione; de dominio eminente de iustitiae divisionibus: die iure gentium voluntario, egi, quodque bellare aliquando liceat, ostendi. / Mense Novembri / Diebus 2, 3, 5 [et] 6 De iudiciis publicis: de maiestate: de iure bellandi subditorum in principes. / Diebus 9, 10, 12, 13, 16 [et] 17 De causis bellorum: moderamine inculpata tutelae: de primaeva, quam vocant communione: de innoxio per territorium alterius transitu: de iure morandi ad tempus: de facultate contrahendi, et de acquisitione derivativa sum locutus. / Die 19 Habebatur oratio a iuuene litterato de cognatione artium, quae ad humanitatem pertinent, cui programmate typis excuso prolusi. / Diebus 20, 23 [et] 24 De derelictione praesumta: de praescriptione, de iure parentum, de matrimoniis, de collegiis, de iure in subditos, seruos actum fuit. J. C. Böhmer /[r]/ Anno MDCCX / Mensibus Ianuario Februario Martio / Mense Ianuario / Diebus 9, 10, 13, 14, 16, 17 [et] 20 In praelectiones Grotianas ad ductum Kulpisii in exercitatione quinta et sequentes de alienatione imperii, et rerum imperii: de testamentis: de acquisitione derivativa, quae sit per legem, de successionibus ab intestato egi, simulque ostendi, quomodo desinant imperia. / Diebus 21, 23, 24, 27, 28, 30 [et] 31 De obligatione, quae ex dominio oritur, de promissis, de contractibus, disserui. / Mense Februar / Sequebantur nundinae Brunsvicenses, et promotio Magistrorum in Facultate Philosophica. / Diebus 24, 25, 27 [et] 28 De iure iruando: de eorum, qui summum habent imperium promissis, contractibus iuramentis, item de foederibus ac sponsionibus, sermonem institui. / Mense Martio / Die 3 Erat Consistorium publicum. / Diebus 4, 6, 7, 10, 11, 13, 14, 17, 18, 20, 21 [et] 24 De interpretatione: de damno per iniuriam dato, et obligatione, quae inde oritur: de legationum iure: de iure sepulturae: de poenis egi. / Die 25 Celebrabatur festum annuciations Mariae. / Diebus 27 [et] 28 Non legi, orationi parentali in funere Principis Guelfica publico nomine habendae intentus. / Die 31 Quae in doctrina de poenis et capite Grotii vicesimo restabant, absolvi. / J. C. Böhmer.
Quelle 37 Alt 212 Heft 1, Fol. 59 f.