Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Georg d. Ä. Engelbrecht (Juristische Fakultät)
Zeitraum 08.04.1709–28.06.1709
Text ANNO MDCCIX / Mense Aprili / Ad publicos meos iurisprudentiae criminalis labores me iterum accingens diebus 8, 9, 11, 12, 15, 16, 18, 19 articulos 78, 79, 80, 81, 82, 83, 84, 85, 86, 87, 88, 89, 90, 91, 92, 93 de modo et solennitatibus in iudicio capitali observandis egi. / Diebus 22 [et] 23 De publicatione sententiae, et fractione baculi ex articulo 94, 95, 96 disquisivi. / Diebus 25, 26, 29 [et] 30 Articulos 97, 98, 99, 100, 101 explicui. / Mense Maio / Die 2 Ex articulo 102 et 103 de adiungendis reo ad mortem condemnato sacerdotibus horumque officio egi. / Die 3 Poenas iure veteri proditas secundum Constitutiones has Imperiales et temporum regionumque usum explicandas esse, et quomodo / [v] / iudices in illis casibus, quibus poenae certae non sunt statutae Jozotum [Jurisperitorum?] consilia et sententias requirere debeant ex articulo 104 et 105 inculcavi. / Die 6 De poena blasphemiae ex articulo 106 disserui. / Die 7 De poena periurii ex articulo 107 et 108 disquisivi. / Die 9 Erat Festum Ascensionis domini nostri Iesu Christi. / Die 10 De poena magiae et veneficii ex articulo 109 disputavi. / Die 13 De poena famosi libelli ex articulo 110 egi. / Diebus 14 et 16 De poena falsae monetae, et siquis sine privilegio monetam cudat, ex articulo 111 disserui. / Die 17 Articulos 112 et 113 de crimine falsi agentes explanavi. / Incidebant deinde Feriae Pentecostes. / [19r] / Diebus 30 et 31 Articulos 114 et 115 de poena termini moti et criminis praevaricationis agentes interpretatus sum. / Mense Iunio / Diebus 3, 4, 6, 7, 10, 11, 13, 14 [et] 17 De poena sodomiae, incestus, raptus virginum, stupri violenti, adultorii, bigamiae, poligamiae, et lenocinii praelucentibus articulis 116, 117, 118, 119, 120, 121, 122, 123 egi. / Diebus 18, 20 [et] 21 Ex articulis 124, 125, 126 poenam proditionis, incendii dolosi, et grassatorum ad liquidum deduxi. / Die 24 Erat Festum Iohannis Baptistae. / Diebus 25, 27 [et] 28 Articulos 127, 128 et 129 de poena seditiosorum, eorumque, qui animo alios offendendi aufugiunt, atque poena concussionis agentes enucleavi. / Georgius Engelbrecht
Quelle 37 Alt 2538; 37 Alt 212 Heft 1, Fol. 18 f.; Fol. 63 f.