| Text |
ANNO MDCCIX / Mense Ianuario / Absolutis iis, quae in speciali pathologia supererant explicanda ea quae ad generalem eius notitiam magis spectant, exponere coepi, et quidem. / } Diebus 10, 11 [et] 14 De Medicinae indole et constitutione in genere egi. / } 15, 17, 18, 21 [et] 22 Eius Natales et per varias aetates progressum exposui. / 24 Mutatio erat Vice Rectoratus. / Reliquis huius mensis diebus varias, quae temporis decursu floruere, sectas consideravi. / Mense Februario / Die 1 Disputatio erat Theologica Inauguralis. / Secutae sunt Nundinae Brunsvicenses. / Die 14 usque ad 21 Praecipuos cuiuslibet aevi Auctores recensui. / 22 [et] 25 De Medicae artis Obiecto. / 27 [et] 28 Eiusdem sine [?] aliisque huc pertinentibus egi. / Mense Martio / Die 1 usque ad 8 De partibus Medicinam constituentibus. / 11, 12, 14 [et] 15 De rerum Naturalium elementis egi. / 18 [et] 19 Nundinae erant oppidanae. / 21 Statum corporis naturalem, quâ ad praeternaturalem intelligendum facit, considerare coepi. / 22 Disputatio erat Iuridica inauguralis. / Secutae sunt Feriae Paschales. / Brandanus Meibomius Doctor |