Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Christoph Heinrich Ritmeier (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 10.01.1709–23.03.1709
Text Anno MDCCIX / Mense IANUARIO / Animadversionibus philologico-exegeticis e Graeco Novi Testamenti codice Historiam Nativitatis Christi illustraturus die 10 et 11 huius mensis de difficultatibus circa genealogiam eius apud Mathematicam et Lucam, commodaque illas expediendi ratione dispiciendum fuit. / Diebus 14, 15, 17 [et] 18 De tempore Nativitatis Christi deque Censu dictum, et disconvenientia historiae civilis / [v] / cum sacra hic occurrens, expensa. / Diebus 21 [et] 22 Quo anni tempore autumnali an hyemali illa inciderit Calvisi, Scaligeri, Casauboni, Vossii etc indagatum. / Die 24 Erat mutatio Vice Rectoratus. / Die 25 Auctio librorum publica. / Diebus 28, 29 [et] 31 De loco Natalis Messiae quae disquiruntur inter eruditos excussi. / [57r] / MENSIS FEBRUARI / Die 1 Habebatur Disputatio inauguralis theologica, sequebantur Nundinae Brunsvicenses. / Die 18 Animadversiones critico-philologicas circa notabiliora historiae passionis Dominicae exponere coepi, et hunc laborem sine interruptione per reliquum huius mensis ut et sequens MARTII persecutus sum. / Diebus 18 et 19 Nundinas oppidanae. / Die 22 Disputatio Inauguralis Iuridica et dein Feriae Paschales sequebantur. / Die 23 Martii Disputationem publicam habui de Philosophia Epicteti. / Christoph Heinrich Ritmeier
Quelle 37 Alt 2538, Fol. 56 f.