| Text |
MDCCIX / Mense Aprilis / Absolutis ante Festum Paschatos in Textum Geneseos Hebraicum lectionibus, eâdem viâ ad Esaiam perrexi prout rogârunt Auditores. Cumque textum verbotenus explicare solitus sim, saltem, quae rem ipsam spectant necessaria moneo, idque facio quàm brevissimè, reiectis ad labores Theologicos, qui mei non sunt, reliquis. / Quare. / } Diebus 22 [et] 23 Prolegomena de Personâ Prophetae eiusque Vaticiniis in genere praemisi. / } 25 [et] 26 A capitis 1 Initium Concionum explicui, quod ab invectivis incepit Esaias ubi ex historiâ Regum et Chronicorum de corrupto statu reipublicae Iudaciae dixi. / 29 In èâdem materiâ cum Prophetâ substitissent, ad caput V. de vineâ per aenigma descriptâ, quicquam monui. / 30 Ad caput VI Chorum Angelicum à Prophetâ visum exposuimus. / Mense Maio / } Diebus 2 [et] 3 Ad caput VII perrexi, et occasionem per quam Propheta ad vaticinia de Messiae ortu se accingit, adieci. / 6 Hagelfeiir [?] / 7 Ad caput VIII sequens in eâdem materiâ progressus sum. / 9 Festum Ascensionis Domini. / [v] / } Diebus 10, 13, 14, 15 [et] 17 Addidi caput IX sequentia usque ad caput XIII in quibus idem negotium prosequitur Propheta. Hic verò mentionem inieci de filiis Prophetae, et quid differant à Messiâ, et quomodò conveniant. Item cur in solatium afflictorum tempora laetitiae, in poenam verò impiorum, tristitiae praenuncientur. Imprimis circà caput XI substitimus ac XII quibus Propheta finem his suis sermonibus imponit. / } Diebus 27 [et] 28 Quae hinc restabant, adhuc erant adiicenda. / Die 30 Caput XIII incepimus in quo novam materiam suppeditabat Propheta, nempè interitum Babylonis imminentem, Hinc de imperio Babylonico quaedam ex historiis, quippe quod deinceps ad Cyrum usque duravit, à quo fuit mutatum. / Die 31 Idem praedixit Philistas caput XIV vers 28 nosque vidimus rationem, tum quod hos attinet, tùm quosque reliquos populos, in genere et deinde seorsim circà singulos. / Mense Iunio / } Diebus 3, 4, 6 [et] 7 Caput XV Moabitis, XVII Syris et Israëlitis fata futura proposuit. Hosque circa hac monuimus quaedam de foedere inter hos utrosque, propter quod etiam hos coniungit et paria fata minatur. Caput XVIII addit Casihaeos [?] sive Iudeos, de quibus nos heriter [?] è Bochaito et aliis. / } Diebus 10 [et] 11 Vidimus, quomodò pergat ad Ægyptios caput XIX. / [70r] / } Diebus 13 [et] 14 Porrò progressi sumus ad Assyrios. Hic diximus circà nuditatem Prophetae eiusque omen infelix quoties similia iniunxerit Deus Prophetis propter rerum divinarum, quas proponebant momentum. Factum hoc ad Caput XX / Die 17 Sequebatur invectiva contrà Arabes, Ismäelitas, et Idumaeos, caput XXI. / Die 18 Redibat ad Iudaeos suos Caput XXII ubi nos desumpsimus vallem Prophetarum propè Hierosolymas. / Die 20 Habebat contrà Tyrios concionem Caput XXIII nosque descriptionem urbium Hanseaticarum ex illis locis observavimus. / Die 21 Pergebat ad gentes reliquas, quarum futura eversio providentiam divinam in conservandâ ecclesiâ suâ argueret; item iustitiam Dei post longa [?] demum seculorum intervalla. / Ionas Conrad Schrammius / Theologiae doctor et philosophiae professor extraordinarius |