| Text |
MDCCIX / Die 24 Festum Iohannis Baptistae / Die 27 Disputatio Inauguralis. / Mense Iulii / Die 1 Perreximus ad Felicitatem Ecclesiae futuram ab Esaiâ descriptam, iter ad Canticum Eucharisticum pro gratiâ Dei recuperatâ capite XXV et XXVI. / Die 2 Festum Visitationis Mariae incidebat. / Die 4 Quae incepimus, continuavimus. / Die 5 Festum et securitatem populo exprobratam, item solatia propriis aucxa [?] consideravimus capite XXIIX. / } Diebus 8 [et] 9 Nundinae Helmstadienses. / Die 11 Spectavimus imminens Templo et Altari Ariel excidium iuxtà Caput XXIX. / } Diebus 12 [et] 15 {} Iuxta Caput XXX et XXXI delictum, quod foedera cum Ægyptiis inirent Iudai contrà mandatum divinum, à Prophetâ propositum addit II Regum XVII. / } Diebus 16 [et] 18 Regem alium longè feliciorem promissum qui Messias erat capite XXXII. / Die 19 Vindictam, quam à gentibus hic sensurus sit, descriptam, iter novam civium abundantiam sub hoc novo rege capite XXXIII. / Die 22 Pulehemiam [?] Ecclesiae faciem inde à devastatione imperiorum ac populorum prodituram capite XXXIV. / Die 23 Disputatio fuit Inauguralis. / [v] / Die 25 Finimus hoc pensum, et addito Capite XXXV vidimus adhuc testimonia liberationis futurae evidentissima, quae ideò Servates [?] quaeque in Novum Testamentum Matthäi XI. 5 in se transtulit. / Die 26 Historiam obsidionis Hierosolymitanae descriptam Capite XXXVI et Regum XVIII ab eodem Prophetâ, ut volunt quidam repetitam cepimus. / Die 29 Addidimus liberationem à metu et foedere cum Assyriis, item liberationem à Prophetâ praedictam et completam Capite XXXVII. / Die 30 Hiskiam à morbo per miraculum restitutum, eiusque gratiarum actionem Capite XXXVIII uti et Capite XXXIX promissionem de pace temporibus Hiskia renovatam vidimus, et priorem partem vaticinorum huius Prophetae absolvimus. / Mense Augusto / Die 1 Praemisimus Discursum de divisione sermonum Esaiae et cepimus Caput XL quo solatia sua inchoat Propheta Novum Testamentum praecipuè respicientia. / Die 2 Diximus de Praeparatione viae ad Evangelium, quam Iohannes Baptista concionibus de Poenitentiâ praestitit, ad idem caput. / Die 5 Solatia spectavimus, tùm ab Omnipotentiâ, quam olim ergà populum Iudaicum exercuerit Deus, tum ab aliis intutibus divinis desumta capite XLI. / Die 6 Messiam Dei Servum et Salutis verae Autorem capite XLII ubi discrimen huius ac populi Israëlitis, eodem nomine vocati, versu 19 item cur ipse Propheta intelligi requirebat. Oblivionem materitorum [?] tùm tristium tùm laetorum [?] ad Caput XLIII. / [72r] / Die 8 Caput XLIV Cur Israël Iesihurum [?] vocetur, quod applicuimus ad durationem Ecclesiae et incrementa huius uti et idolorum vanitatem à gentilibus agnitam, et à Prophetâ affahè [?] depictam. / Die 9 sequentes Nundinae Brunsvicenses inciderunt. / Die 20 Caput XLV De Cyro Messiâ De [?] diximus, qualis huius nominis causa, et quantum inter hunc et Esaiam intersit temporis intervallum. / } Diebus 22 [et] 23 De onere penatorum, cui nec Iudaei ferendo pares erant nec Idola è Capite XLVII. / Die 26 Hinc Propheta diffidentiam ergà Deum nimiamque in homines fiduciam arguebat Capite XLVIII. / Die 27 Capite XLIX Messiam verum redemtorem de Iudaeorum malâ fide conquerentem, aliis verò desperationem ab exemplo fida matris ad mentem conspeximus. / Die 30 De libello repudii Synagogae Iudaicae dato, contrà autem de redemtione non sine infinitis molestiis sinistrà pluribus oblatâ differimus ad Caput L. / Mense Septembris / } Diebus 2 [et] 3 Nundinae Helmstadienses. / Die 5 Exhortantem ad resipiscentiam Capite LI idemque Pacientem propter gloriam Evangelii futuram Capite LII spectavimus Prophetam. / Die 6 Occasionem quâ Propheta se ad Passionem Christi Capite LIII accingat, ut nempè Iudais exemplo sit, eosque è somnis excitet, praelibavimus. / Die 9 Solatium afflictorum, actum esse de Ecclesiâ propter cunctationem Messiae putantium, item admonitionem ad impios de poenitentiâ inspersam Capite LIV et LV. / [72v] / Die 10 Eunuchus, qui sit Capite LVI et arborem aridam contulimus cum Rom. XI silicet, ad gentes etiam spectare Evangelium. Item Boenam Judais diudicatam propter verbi divini contemtum Caput LVII. / Die 12 Quaenam mali origo, iussu Dei tobenda [?], antequam exaudiantur Iudai Capite LVIII et LIX. / Die 13 Felicitatem Eclclesiae fata priora longè superaturam, capite LX expendimus. / Die 16 Messiam Prophetam introducebat, cui laetitia praedicenti facilius crederent Iudai Caput LXI et LXII. / Die 17 Messiam Victorem simili de causâ depingebat Caput LXIII et misericordiam Dei praedicabat. Hinc rogabat ut liberationem maturaret Deus, propter populi miseriam Capite LXIV. / Die 19 Respondebat Esaias loco Dei, quem sistebat auxiliatorem, discrimen simulatorum, quae piis aeque ac impiis immineant annectens Capite LXV. / Die 20 Pergebat in eâdem materiâ et vaticinia claudebat Caput LXVI quem nos eodem verborum ordine semper secuti pariter finimus. / Ionas Conrad Schrammius / Theologiae doctor et philosophiae professor extraordinarius |