| Text |
MDCCIX / Post festum Michaëlis, ut Programma excussum docet, Lokkii quidem Librum Primum de Intellectu Humano sub Examen vocare constitueram, sed deinde mutavi consilium certis de causis, et cum tempus anniversarium de Adventu et Nativitate Servationis appropinquaret quicquid ad Personam Naturam et Officium Christi è Philosophiâ Primâ depromi potest, factâ è Compendiis vulgaribus primùm terminorum explicatione no [?] loco accommodavi, et deinceps miserum, nonnunquam et recentiorum contrà hac allata Sophismata breviter ex Historiâ ostendi quitium [?] autem feci. / MENSE NOVEMBRIS / Die 28 Dissertatione, de vero usu Philosophiae in Mysteriis à Deo revelatis praemissâ. / Die 29 Doctrinam de Principio tradidi plenius. / MENSE DECEMBRIS / Die 2 Applicandam hanc docui ad divinitatem Christi, quam à Patre accepit per / [v] / generationem. Quibus addidi, Aerum [?] errores, qui cum Arrianis ideò Patrem causam Filii faciunt, vel Principii nomen refugiunt, quod putant cum causâ convenire. / Die 3 Caput de Essentiâ et de Eadem, Æquali ac Simili è Methapysicis tradidi. / Die 5 Auspicationem ad Filium Dei prout est Patri <griechisch>, vel eiusdem essentiae ostendi, Historiamque et varias Arrianorum sectas et opiniones circà vocem <griechisch> adieci. / Die 6 Necessitatis variam significationem in Philosophiâ evolvi. / Die 9 Cessandum erat propter impedimenta necessaria. / Die 10 Quo pacto secundùm veteres Incarnatio Christi fuerit neccessaria vel non necessaria, unà cum Disputationibus, et causis agitatis, recensui. / Die 12 Doctrinam de uno et individuo uberiùs exposui. / Die 13 Quomodò in Christo <griechisch> sit una persona quantum per Philosophiam licuit, sub /[74r]/ iunxi. Nec non, quid incommodi habeat sententia veterum Nestorianorum et Eutychianorum, uti et recentiorum, qui hodiè unitatem personae meram denominationem extrinsecam volunt, indicavi. / Die 16 Quid sit Fotum [?], et quotuplex, praemisi. / Die 17 Quomodò hinc fluat Communicatio Idiomatum eiusque triplex genus, quod Christus dividendus non sit, monstravi, addidique, quod perperàm sentiant, qui in solâ Unione Consensus subsistunt, aut personarum identitatem describunt per solam scientiam positivam. / Die 19 Oratio Publica et Solennis habebatur. / Die 20 De fine huius Mysterii, et quid idem effecerit, acturus, doctrinam de Causâ Efficiente, et praecipuè de Naturâ et Proprietate Causae Moralis praemisi. / Die 23 Subieci applicationem et monstravi, quomalò [?] Servator Causa Efficiens Physica, ipseque et mentum [?] eius causa moralis nostrae iustificationis ac Salutis dicantur, simulque / [74v] / notavi Socinianos, et alios obedientiae hominum propriae salutem ceteruam [?] imputantes. / Singula hac excepit calamo, et Disputatione Publicâ qua his accedit, ex Auditoribus meis quidam ventilavit, ex quâ proinde tetins [?] operis conspectus plenius apparebit. / Ionas Conrad Schrammius / Theologiae doctor et professor Philologiae extraordinarius |