Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Rudolf Christian Wagner (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 07.01.1709–22.03.1709
Text Commentationum DE HOMINE publicarum continuatarum series / MENSE IANUARIO 1709 / Die 7 ☽ Caput IV De vita hominis § 1 analogia corporis humani, cum machinis artificiosissimis ostensa, de motore huius machinae disquirere coepi. / Die 8 ♂ Internum vitae principium ex mente Aristotelis exposui § 2. / Die 10 ♃ De spiritu, vitae autore, igneo aliorum § 3 egi. / Die 11 ♀ Difficultates huius sententiae § 4 adductas, expendi. / Die 14 ☽ De natura caloris animalis disserui § 5. / } Die 15 ♂ [et] Die 17 ♃ Spiritum insitum ab Aristotele adductum vitae principium dici posse, demonstravi § 6 et § 7. / Die 18 ♀ Caput V De sensu et motu corporis humani quod / [v] / inter varias corporis et animae potentias, sensitiva et locomotiva, principem sibi vendicent locum, ostendi § 1. / Die 21 ☽ Harum officientem internam&proximam causam spiritus, animales dictos, esse demonstravi § 2. / Die 22 ♂ Sensus rationem exposui § 3. / Die 24 ♃ Erat mutatio Vice-Rectoratus. / Die 25 ♀ Numerum sensuum quinarium ex placitis § 4 confirmavi. / Die 28 ☽ Oculi animalis partes auditoribus exhibui atque de visu dixi § eodem. / Die 29 ♂ Auditus requisita, et sonorum rationem explanavi § 5. / Die 31 ♃ De odoribus&odoratu disserui § 6. / Mense Februario / Die 1 ♀ Ob disputationem Theologicam Inauguralem, non docui. / Die 12 ♂ Post nundinas Brunsvicenses de Gustu&Tactu egi § 7&8. / Die 14 ♃ De sensibus internis, horumque numero ternario, dixi § 9. / [79r] / Die 15 ♀ Sensus communis&phantasiae rationem exposui § eodem. / Die 18 ☽ Memoriae illam prioribus addidi, § eodem, et quod internorum sensuum causa â spirituum animalem [?] vario, in cerebro, motu dependeat, demonstravi § 10. / Die 19 ♂ De somno et vigiliis sum loqutus § 11. / Die 21 ♃ Facultatem appetitivam, § 12 et / } Die 22 ♀ [et] Die 25 ☽ Locomotivam, cum suis instrumentis lustravi § 13. / Die 26 ♂ Caput VI De unione mentis et corporis humani, Autoris in constituendis animae rationalis inferioribus, ibsique subordinatis creditis potentiis, ab Aristotelicis disensum adduxi § 1. / Mense Martio / } Die 28 ♃ [et] Die 1 ♀ Differentias sensus et rationis specificas, expendi § 2. / } Die 4 ☽ [et] Die 5 ♂ De Intellectu, eiusque actione primaria, cogitatione, disserui § 3. / } Die 7 ♃, Die 8 ♀ [et] Die 11 ☽ De mutuis, tum corporis in animam, tum animae in corpus, impressionibus, dixi § 4&5. / [79v] / Die 12 ♂ Voluntatis rationem explanavi § 6. / Die 14 ♃ Communionis mentis cum corpore operationes mixtas [ab] autoribus vocatas, consideravi § 7. / Die 15 ♀ Caput VII De senectute undenam oriatur senectus ostendi § 1. / } Die 18 ☽ [et] Die 19 ♂ Erat mercatus oppidanus. / Die 21 ♃ De longaevitate dictum, huiusque exempla ab autoribus adducta, lustrata § 2. / Die 22 ♀ Ob disputationem Inauguralem Iuridicam non docui. / Sequebantur, hebdomas magna, et dies festi paschales. / Rudolph Christian Wagner Professor Publicus
Quelle 37 Alt 2538, Fol. 78 f.