Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Rudolf Christian Wagner (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 16.04.1709–28.06.1709
Text Praelectionum DE HOMINE ad finem deductarum et novarum in institutiones physicas Schmidianas series. / MENSE APRILI 1709 / } Die 16 ♂ [et] Die 18 ♃ Caput VII de senectute § 3 de iis dictum, qui observatione exactissimae diaetae aetatem extendere sunt ausi. / } Die 19 ♀ [et] Die 22 ☽ De chemicis, ad hunc scopum facientibus, remediis § 4. / } Die 23 ♂ [et] Die 25 ♃ Quid huc conferant aeris, aquae et regionum diversitas, ostensum § 5. / } Die 26 ♀, Die 29 ☽ [et] Die 30 ♂ Iudicium autoris de hisce singulis fuit expositum § 6, 7 et 8. / [v] / Mense Maio / } Die 2 ♃ [et] Die 3 ♀ Ob raucedinem non docui. / Die 6 ☽ Erant preces, pro avertenda annonae caritate publicae. / Die 7 ♂ Cum Caput octavum der morte in manuscripto defuerit: tum, ne quid in hac tractatione desideratur, ipsemet idem addidi, atque § 1 de iis, quae mortem ordinarie inferunt, dixi. / Die 9 ♃ Erat festum ascensionis Domini. / Die 10 ♀ Quomodo mortis definitio per oppositum formanda et ex iis, quae de vita Capite dicta sunt, eruenda sit, ostendi § 2. / Die 13 ☽ Galeni difficultatem, mortis causam non nisi a posteriori nobis esse cognitam, nullam esse non modo demonstravi, veram et doctissimi Craanii [?] sententiam, ex eo nos mori, quod corpus ab anima, non quod haec ab illo redeat, sub finem harum interpretationum dedi expositum § 3. / Post dies festos Pentecostales. / Die 30 ♃ Institutionum physicarum prolegomena C.D. explanare sum aggressus, atque § 1 definitionem physices exhibentis, notandum a) definitum physices vocabulum explicavi. / [81r] / Die 31 ♀ Genus eiusdem remotum, scientiam notandum b) et / Mense Iunio. / Die 3 ☽ Genus proximum scientiam theoreticam consideravi notandum c) Die 4 ♂ Differentiae inter obiectum materiale et Substantiam naturalem, exposui notandum d). / Die 6 ♃ Comitem nactus Opticum industrium, Coenobii Hamerslebiensis praepositum, virum in mathematicis doctissimum visitavi. / Die 7 ♀ Obiectum eiusdem formale expendi notandum e). / Die 10 ☽ De divisione physices, eiusque fundamento dictum § 2 notandum a). / Die 11 ♂ Seriem contentorum partis generalis, notandum b) et partis specialis notandum c) exhibui. / } Die 13 ♃ [et] Die 14 ♀ Historiam physicis exponere incepi, atque notandum a) progressum, huius studii ab Adamo ad Regem Salomonem. / } Die 17 ☽ [et] Die 18 ♂ Eundem â temporibus Thaletis ad Aristorelis illa explanavi, notandum b). / } Die 20 ♃ [et] Die 21 ♀ Causas decrementi studii Physici consideravi notandum c). / Die 24 ☽ Erat festum Iohannis Baptistae. / [81v] / Die 25 ♂ Argumentum scientiae huius eiusque causas illustravi. / Die 27 ♃ Erat disputatio inauguralis iuridica. / Die 28 ♀ Partis Prioris Sectio 1 de obiectio physices § 1 notandum a) autoris de hoc sententiam exposui. / Rudolphus Christianus Wagner doctor professor publicus
Quelle 37 Alt 2538, Fol. 80 f.