| Text |
Mense Februario / 1657 / Cum die 12 ad lectiones ordinarias reverterentur collegae nostri, nobis horis pomeridianis examinandus erat Candidatus Henricus Seedorf Lubeccensis. / Die 13 Deductio funeris Christophori Keyers Consulis oppidani sistebat lectiones publicas. / Die 15 Coepi ad ad liber III Institutiones Iuris Canonici de Processu Iudiciario agere, atque ista lectione de origine et necessitate Iudiciorum disserui. / Die 16 De Iudiciorum natura, eorumque definitione et causis in genere egi. / Sequentis septimanae lectiones omnes iter, quod Wolfferbytelium Iudicii provincialis gratia erat subeundum, intercepit. / Die 26 Ut pauperi viduae patrocinium praestarem in causa aliqua, ad dues [?] ab oppido Lapides excurri. / Die 27 Exeqviae fiebant studioso hic defuncto. / Die 29 Ad explicandam Iudiciorum divisionem primam, quare alia secularia, alia Ecclesiastica esse dictuntur, accessi. / Die 30 De eadem dixi. / Georgius Werner Doctor Professor publicus |