| Text |
Lectiones habita MDCLVII / Mense Ianuario a Iacobo Tappio Medicina Doctor et Professor publicus / Die VIII Ianuario De illa visus Deputatione egit, qua Affecti qui Latinis Pacti dicuntur, vel deorsum oculos detorquent [?]: vel eos hinc inde celerrime motitent / Die IX Mutatio Pro Rectoratus fuit instituta / Die XII Dominica Vallerschlebium [Fallersleben, F.D.] aliit ad Praefecti aepotantem [?] uxorem et filium / Die XIII Domum rediit / Die XIV Explicavit causas, qui fiat quod obiectum visibile revera unicum et simplex, duplex appareat. / Die XVI Reliquas causas huius mali exposuit, et exempli ex historia medica petitis confirmavit / [v] / Die XVII De illo visionis vitio sermonem habuit, quo omnia obiecto apparent fenestrata sive perforata / Die XIX Feriato Flectingum [Flechtingen, F. D.] profectus est ad Nobilissimum Wernerum Schenck [?] gravi morbo decumbentem / Die XXI Depravati visus in quo res quae revera non adsunt, ut antecula, filamenta, musiae etcetera oculis obferuntur, causas explanavit / Die XXIII De mamarigis fictae [?] splendoribus et coruscationibus oculis obversantibus, et qualos morbos praesagient discursum instituit. / Die XXIV Omnibus ex causis visus eo modo deprevietur ut omnia obiecta alieno colore, qui illis non est appareant, exposuit / Die XXVII Omnes non causas illud vitus vitium habeat quo quae fixa et immota suet circumagitendum / [66r]/ tuo, declaravit: omnies causae cum variae sint iis exponendis etiam diem sequentem impedit. / Die XXX De αρλοωνια sive visus imminutione et observitute [?] egit. / Die XXXI Omniam μυωπις sive Lusciosi sint, quique istius vitii causae explicavit / Mense Februario / Die III Februarii Examinavit sennenti sententiam, qua rationem reddit, qui fiat quod quidam propinqua obscuria vel praesentia non, distantia vero optime vident et contra quidam remotiora nulla modo propinqua vero recte cernere possint. / Die IV De Nyctelopia eiusque differentiis et causis disseruit. / Die VI Halberstadium adiit, ubi invitante eum viro quodam primario, sponsoris ad sacrum fontem officio functus est / [v] / Die XI Antequam de caecitate ageret, prius exposuit qua ratione Visio fit, et illorum argumenta consideravit, qui sola receptione eam fieri statuunt. / Die XIII Eorum rationes examinavit qui sola emissione radiorum visitorum visionem perfici existimat / Die XIX De caecitate eiusque causis caepit dicere / Die XVII Spirituum animalium vitia caecicatem producere explicavit / Die XVIII Quomodo ex nervorum obstructione, compressione, convulsione et volutatione caecitas oriatur demonstravit / Die XX Ex uterae tunicae foraminis site [?] pupillae obstructione ea [?] / Die XXIV De suffusionis gradibus, nempe incipiente, angeserate [?] et perfecta sermonem fecit. / [67r] / Die XXIV et sequentibus usque ad XXVIII Visitatio pharmacopolis oppidani instituta est. / Mense Martio / Die III Tertii gradus varias differentias enarravit, et explicavit / Die IV Omnes suffusionis qualitates quae non, et quomodo haec ab illis dignoscendae ostendit. / Die VI qua ratione suffusionis curatio instituenda sit, demonstravit / Die VII Sennerti opinionem examinavit an verum sit quod signis suffusione labores lumen non caecet [?] non possit punctione facta curari, ideo, quia visus turbidus et obscurus redditus est. / Die X De Auditu eiusque organi naturali constitutione disseruit. / Die XI De Auditu depravato, et in specie de Tinnitu aurium eiusque causis sermonem habuit / [v] / Die XIII Tonitus aurium causas et quales quartus hic et Tinnitus praesagiant explicavit / Die XIV De sibilo et susurro egit, et quorum morborum praenuntii esse soleant, tradidit. / Die XVII et XVIII De imminato sive gravi auditu eiusque causis sermonem fecit. / Die XX Publicum habitum fuit consistorum. / Die XXI De obauditione sive audito confuso, qui ex depravato et imminato compositio disseruit. / [angefügt mit anderer Tinte:] Disputationem publicam habuit de Amore insano. |