| Text |
Sub initium anni 1658 cessante per Dei gratiam maligno contagio, in Academicam reverso propter Theologiae auditorum raritatem ad consvetas operas reverti non licuit. / Quum tamen praecipitante Februario, nonulli, licet valde pauci comparerent, ob plurium, qui expectabantur absentiam, integrum Systema Theologicum quod alias constitueram, incipere nolui, ne tamen nullam praesentium haberem rationem de Divinitate Christi servatoris nostri doctrinam ex utroque principio, aliquanto fusius deducere decrevi, initio facto 22 Februarii die. / } 22, 23, 25 [et] 26 Februarii Haereticorum, qui ante fluvium Divinitatem Christi impugnarunt, historiam recensui & eorundem doctrinas subinde examinavi. / } 1, 2, 4 [et] 5 Martii, Ex antiquis Historiae Ecclesiasticae scriptoribus, inter Arianos & Photinianos acta deduxi. / } 8, 9, 11 [et] 12 Eiusdem: Ex creatione, cooperatione & deinde scripturae dictis, quibus Christus Deus cum apposito vero Dei essentium involvente, appellatur, divinitatem eius probavi. / } 15, 16, 18 [et] 19 De Arii, Photini & Socini dogmatibus egi & quomodo haeresis haeresin oppresserit ostendi. / } 22 [et] 23 Ab appellatione Filii Dei & generationis natura Divinitatem Christi probavi. / 25 Erat Festum Annunciationis Mariae. / 26 Volkelii argumenta contra aeternam Filii a patre generationem allata solvi. / } 29 [et] 30 Circa difficilia Volkelii & Crellii argumenta solvenda usque occupatus fui. / 1 Aprilis, a Serenissimo Illustrissimo Augusto B. & L. D. Domino meo clementissimo Wolfferbytum vocato commorandum ibi fuit, donec feriae festumque paschatis appropinquaret. /[v]/ Post Festum Paschatos / } 19, 20, 22 [et] 23 Aprilis Servatoris nostri Divinitatem ex collatione locorum utriusque Testamenti, ab Attributis, ab operationibus divinis & a cultu probavi. / 26 Doctrinam de Divinitate Christi ex Antiquitate probare incepi. / 27 Quare argumentis e scriptura petitis, ista addantur & quantam vim habeant ostendi. / 29 Clara & aperta testimonia e primis seculis proposui. / 30 Omnes Divinitatem Christi impugnantes in primitiva Ecclesia haereticos declaratos ostendi. / 3 Maii Ob adventum Illustrissimi principis Saxo-Lauenburgici legere non licuit. / 4 Praxeae & Hermogenis haeresim exposui. / 6 Propter orationem Inauguralem Domini M. Hohemanni non legi. / 7. Ex Elbnicorum & Iudaeorum adversus Christianos molitionibus Christi divinitatem probavi. / 10 A miraculis quae antiqui Ecclesiae Doctores recensent argumenta deduxi. / } 11, 13 [et] 14 Maii Schöningam ad nuptias profectus legere non potui. / } 17 [et] 18 Comparando Christianam religionem ad alias, istas falsas hanc solam veram esse ostendi. / 20 Erat Festum adscensionis Domini. / 21 Propter disputationem inauguralem Domini Probyter non legi. / } 24 [et] 25 Hodiernos Socinianos stantibus ipsorum hypothesibus idololatras esse ostendi. / } 27 [et] 28 De variis idololatriae speciebus disserui & D. Calovii argumenta examinavi. / Incidit Festum pentecostes. /[7r]/ Post Festum Pentecostes / 3 Iunii, recens natum Filiolum Sacro baptismatis lavacro initiari feci. / 10 Disputationum Theologicarum expositionem auspicatus sum. / 11 Existentiam Dei non e scriptura sed lumine naturae probandam ostendi. / 14 Argumenta ab Essentiali causarum subordinatione deducta examinavi. / 15 Iusti Lipsii Epistula ad Hieronimum Berchemium qua argumenta ad probandam Dei existentiam facientia complectitur, exposui. / 17 Non tantum existentiam Numinis, sed & attributa divina e lumine naturae probari ostendi. / 18 Quomodo attributa cum inter se invicem, tum ab Essentia differant, ostendi. / 21 De attributis in specie egi & quomodo distinctio realis, Rationis & Virtualis differant ostendi. / 22 Diversos compositionis modos proposui, & quod istarum nulla in Deo locum habeat ostendi. / Incidit Festum Sancti Iohannis Baptistae |