Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Hermann Conring (Medizinische Fakultät)
Zeitraum 17.08.1658–22.09.1658
Text Hermanus Conringius decimo septimo Augusti domum quidem reversus, sequentes tamen dies disponendis nonnihil rebus, per absentiam turbatis, impendere coactus sum, donec vicesimo quarto Prorectoratus munus suscepi. Proximo die in aulam a Serenissiumo Principe Augusto evocatus, redii vicesimo octavo eiusdem mensis. Exinde nihil prius habui quam intermissos Professorios labores iterum aggredi. Quorum initio facto statim tricesimo Augusti, ita perrexi, ut tametsi mihi tanquam Prorectori, iuxta Serenissimorum Principum constitutionem undecimam latam anno quinquagesimo, fas fuerit duos duntaxat dies quavis hebdomade lectionibus publicis dare, et alii quoque dies feriati intercesserint, quo tamen compensarem quod prae diuturniore absentia praestare non potui, quatuor integris horis, uno die excepto in quem Disputatio inauguralis iuridica incidit, quavis hebdomade Politicae professioni impensis, ea quae animadvertenda veniunt in caput tertium Nicolai Machiavelli de Principe, qualia sunt permulta, tam disserendo quam dictando ad calamum, vicesimo septimo Septembris absolverim. / Hermanus Conringius.
Quelle 37 Alt 2491, Fol. 18