Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Christian Eberhart (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 31.10.1658–16.11.1658
Text Anno MDCLIIX / Mense Novembri / Primo huius mensis die, ut et V. ad annum 1517. De Caroli Austriaci ad avita regna capessenda in Hispaniam adventu: de primo Lutheri Disputatione contra Indulgentias, et harum prima origine, mutatione atque abusu dixi. / Diem II Hospitis cuiusdam adventus, et IV disputatio Inauguralis Medica exemerunt. / Die IIX, IX. XI, XII Ad anno 1518. Luteri acta varia, adversarios et citationem ad causam Romae dicendum: Comitia Augustae a Maximiliano Imperatore celebrata resque ibi agitatas: Lutheri denique cum Cardinale Caietano ibidem habitos congressus, quaeque illum eo anno sunt secuta enarravi. / Diem XV et XVI Nundinae et disputatio Inauguralis Medica, reliquum vero huius mensis librorum D. Dorrii auctio publica occupavit. / Christinanus Eberhart.
Quelle 37 Alt 2491, Fol. 20